Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3)

Textdaten
<<< >>>
Autor: Anonym
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg
Untertitel:
aus: Journal von und für Franken, Band 2, S. 558-589
Herausgeber: Johann Caspar Bundschuh, Johann Christian Siebenkees
Auflage:
Entstehungsdatum:
Erscheinungsdatum: 1791
Verlag: Raw
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Nürnberg
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: UB Bielefeld, Commons
Kurzbeschreibung:
s. a. Teil 1, Teil 2
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf
Bearbeitungsstand
korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal Korrektur gelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


|
IV.
Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (s. I B. 2 Heft. S. 113. ff. u. 4 Heft S. 361. ff.)


(IV)
Supplicatio ad Principem pro obtinenda veniâ redeundi in Patriam.
Oblata 11. Iulii 1732.

Liceat mihi ad Rssimae Celsitudinis Tuae Conspectum Clementissimum summâ quâ possum demissione ac devotissimae mentis veneratione per has, quas celsissimis ac sacratissimis tuis offero manibus, humillimas litteras accedere; votorum illae meorum summam exponunt, quae in ardentissimo veram fidem promovendi studio, ac Patriam juvandi desiderio unice continentur. Vitam ita meam, ac litterarum studia hactenus instimi, ut omnia ad Dei gloriam ac Patriae Catholicaeque fidei utilitatem dirigerem; nec quicquam facile praetermisi eorum, quibus opus mihi in Missione fore aliquando praevidebam: ad haec voluntas amicorum, ac avunculi praecipue mei, Scotorum Episcopi ac Vicarii apostolici hortatur, ut siquod talentum a Deo acceperim, usum et usuram illius patriae impendam.

| Rssime ac Celsiss. Princeps! etsi haud sira nescius quam exiguum talentum illud sit, quod benignissimum mihi Numen concessit, nullum tamen prorsus esse, asserere non ausim, probe sciens humilitatis verae non esse, negare ea, quae Deus singulis elargitus est, sed cum gratiarum actione fateri, atque in laudem et gloriam divini Numinis referre, quod mihi quoque propositum esse, hae litterae loquuntur: Verum cum Deo nullum opus placere agnoscam posse, nisi ex voluntate legitimorum superiorum fuerit susceptum, hinc est Rme ac celme Princeps, Domine D. Clem. quod Rssimae Celsitudinis tuae gratiosissimo me fistam conspectui, in Celma enim Personâ tuâ intueor venerabundus Episcopum, quem Spiritus S. praefecit Ecclesiae Dei, in quâ et Ego licet tanto beneficio indignus verae obedientiae vinculo Rssimae Celsitudini tuae sum obstrictissimus: Cujus proin consensum expetere debeam, quam tuum, Rssime ac Celsiss. Princeps? Cujus unius voluntas faciet, ut opus meum sit Deo acceptabile, quae voluntas a coeptis meis si abfuerit, illa nec aggredi praesumam, nec si aggrederer, Deo aut hominibus grata esse potuerunt. Nihil obstat, quo minus mihi facultas redeundi in Patriam tribuatur; non monasterii necessitas, cui nihil ego prodesse possum; non paucitas personarum, cum numerus etiam, absente me, sit completus, ac brevi etiam novo membro augendus; non denique| Rssimi abbatis benedictio mei, qui ea moderatione ac discretione praeditus est, ut et aequa, quae postulo, agnoscat, et pro viribus promoveat: nihil itaque deest amplius praeter Rssimae Celsitudinis tuae gratiosissimum annutum, quem precibus ardentissimis exoro, Annue, Rssime ac Celme Princeps, humillimae petitioni meae; quod suppliciter peto, da mihi, da Avunculo meo, da Patri ne matri meae, adhuc vivis Parentibus meis, da Patriae, da fidei, ac Catholicis Scotis; mihi libertatem redeundi in Patriam. Si dederit Rssima Celsitudo tua, non tam mihi, quam hisce quos nominavi, immortale beneficium concedet. Aduitar ego omni ope, ut nulla unquam dies tantae mihi collatae Clementiae tuae deleat memoriam, nec aliquando deerunt ad Deum profusae preces meae, ut te Patrem Patriae, subditorum omnium delicias, exterorum admirationem, Imperii sapientissimum et firmissimum columen sospitem quam diutissime, incolumemque servet, quo in voto emorior qui supplex perenno. etc.

Rescriptum Principis die 11 Iulii: ad Consilium Eccles. ad Instantiam Praelati detur petita licentia ad 3 annos.

Commendatitiae et Dimissoriae litterae.

Fridericus Carolus etc. tibi, nobis in Christo dilecto Patri, Mariano Gordon, Presbytero ordinis S. Ben. in Monasterio ad S. | Iacobum in hac civitate expresse Professo, ut cum benedictione Abbatis tui, in Scotiam, Patriam tuam, ita adhortante, uti asseris, avunculo tuo Rssimo et Illmo D. Scotorum Episcopo ac Vicario Apostolico, in solatium Parentum tuorum qui adhuc vivunt, proficisci possis, ad exercendum te in missionibus apostolicis, in cura, lucro, et conversione animarum, hisce licentiam ad triennium concedimus, et impertimur, attestantes, te in sacro Presbyteratus ordine constitutum esse, non excommunicatum, suspensum, interdictum, sive ecclesiasticae censurae vinculo irretitum nec de aliquo crimine ad praesens inquisitum vel diffamatum, quod sciamus, sed bonis moribus praeditum. Quare te ipsum omnibus in Christo patribus, ac D. D. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Vicariis, caeterisque officialibus, quibuscunque commendamus, Mandantes tibi, ut rectâ viâ in Scotiam ad praefatum D. Vicarium Apostolicum te conferas, sub directione illius toto hoc tempore permaneas, ac de adventu tuo statim Abbatem hujus monasterii tui, item singulis annis de conditione et fructu, quo piis laboribus tuis dignabitur Deus benedicere, certiorem reddas, Vicarius Apost. adhuc amplius opera tuâ indigeret, pro licentia de novo apud nos instes: in quorum fidem etc. 12 Iulii 1732.


|
(V)
Protocollum Inquisitionis.
Actum Herbipoli in Seminario die 9 Augusti 1732. Praesentibus D. Doctore Zirckel et me Seiz, Consiliariis Ecclesiasticis.

Cum ad denuntiationem Rssimo Concilio Ecclesiastico factam, quatenus P. Marianus Gordon, Scotus, Ord. S. Bened. ad Divum Iacobum Herbipoli professus, ex multis capitibus de Haeresi vehementer suspectus esset, eum in finem et ad propugnandos suos errores plura hactenus conscripserit, et insuper ab aliquo tempore cum nonnullis haereticorum antesignanis Gothae et Norimbergae litterarum commercium habuerit, prout haec omnia facta scripturarum perquisitio luculenter comprobavit, sicque constito de corpore delicti, habitaque sufficienti informatione extrajudiciali de delicto per supra dictum P. Marianum commisso et periculo fugae seu digressus ad missiones, uti praetendebat hactenus, in Scotiam, idem custodiae causa die 1 Augusti carceri in huiate seminario ex Rssimae Celsitudinis suae clementissimo jussu mancipatus fuerit idemmet reus mense dieque supra dictis primo judicialiter constitutus fuit, et ad interrogatoria deposuit uti sequitur.

Interrogatoria: 1. Nomen, Cognomen, Patris, 2. aetas. 3. Parentes et genus. 4. Cujus | Religionis iidem. 5. in qua inquisitus educatus. 6. cui disciplinae, quibus studiis à teneris vacaverit. 7. quando in Germaniam venerit. 8. ubi hactenus, quibus in locis moratus, et quamdiu. 9. quibus studiis in singulis vacaverit. 10. quibus in Monasterio S. Gallensi. 11. quibus postea hic Herbipoli? ad haec omnia respondit uti Relatio habet.

ad interrog. 12. Quorum societate, et amicitia hactenus usus?

R. Variorum Civium et Dominorum hic Herbipoli.

ad Interr. 13. Cum quibus Correspondentiam litterarum, quare, in quem finem?

R. habuit Correspondentiam litterarum cum Bibliothecario Cypriano, degente Gothae, scripsit eidem 9 Martii currentis anni.

ad Interr. 14. Unde noscat Cyprianum?

R. Venit in ipsius cognitionem apud D. Eccardum hic ante annos 5. ubi ex improviso in ipsum incidit, quia frequenter solebat accedere D. Eccardum.

ad Interr. 15. An et quid de materia Religionis tunc cum ipso collocutus?

R. Nihil cum ipso loquutus est de materia Religionis, sed in praesentia reliquorum indifferentia.

ad Interr. 16. An cum nullo alio Lutherano vel Calvinista?

| R. semel scripsit ad Bibliothecarium Norinbergensem Motyl proponens ipsi dubia in fide, quare praeferret aliam Religionem Catholicae.

ad Interr. 17. quid eidem scripserit?

R. se non credere transsubstantiationem.

ad Int. 18. an et quas devotiones hactenus habuerit?

R. plurès, praesertim erga Deiparam.

ad Interr. 19. an Sacramenta poenitentiae, Eucharistiam diligenter, et saepius frequentaverit?

R. frequentavit omnino omnibus festis ordinis, et aliis.

ad Interr. 20. et 21. An in Religione solitis exercitiis sedulo interfuerit? an horas canonicas recitarit?

R. subinde fuit sedulus in exercitiis solitis, subin tepidus, praesertim hoc anno, quo etiam aliquando orationes, aliquando lectiones secundi nocturni, quia aliquas specialiter B. V. M. de monte Carmelo suspectas habuit, imo falsas omnino credidit, omisit.

ad Interr. 22. an diebus singulis meditationes fecerit, et ex quibus libris?

R. aliquando fecit ex libro Anglico, qui praelegitur in choro, fatetur se in hoc fuisse negligentem.

| ad Interr. 23. an et quos libros spirituales legerit?

R. subin legit non tamen frequenter, quando non legit, studuit subin huic, subin illi materiae, legit confessiones S. Augustini.

ad Interr. 24. an sanctos etiam coluerit, invocaverit in necessitatibus?

R. Coluit sanctos, et invocavit, nec in hoc habuit scrupulum etiam his posterioribus temporibus, quia probabile credebat, licite posse invocari sanctos, erga quos tamen non habebat magnam fiduciam propter incertitudinem. In necessitatibus hoc anno se semper recurrisse ad Salvatorem, non ad sanctos, et semper evasisse incolumem et proinde habuisse fiduciam omnem erga Salvatorem suum.

ad Interr. 25. An et frequenter missam celebraverit?

R. legit missas diebus singulis, etiam usque huc sine omni scrupulo, simul credidit: Christum, Dominum, semper et ubique et in omni loco adorandum.

ad Interr. 26. An etiam de sanctis?

R. etiam de sanctis missas dicere non habuisse se pro illicito.

ad Interr. 27. an non potius profanis quam theologiae et sacris studiis vacaverit?

| R. studuit etiam historiae, quantum potuit praeter sacra.

ad Interr. 28. an non habuerit libros prohibitos, et quos, à quo?

R. nominando eosdem, quos in epistolis.

ad Interr. 29. Unde acceperit?

R. Dallaeum et Cyprianum emit Augustae Vindelicorum, Grotium Norimbergae, Anglos habuit à Patre Placido, postquam mortuus est, erant enim ibi in ejus Cellâ, non tamen credit ab illo fuisse lectos.

ad Interr. 30. An etiam legerit, et quo fine?

R. legit etiam sicut reliquos primitus, ut posset solvere ea, quae habent contra Catholicos.

ad Interr. 31. an habuerit licentiam legendi?

R. non.

ad Interr. 32. an non sciverit absque reatu peccati mortalis, imo nonnnullos sub poenâ excommunicationis legi non posse?

R. fatetur ingenue sciens esse prohibitos, quia credidit in Germania non obligare, et saltem non esse peccatum grave; confessus est, et prohibuit Confessarius eique dixit: se relinquere ipsius conscientiae.

| ad Interr. 33. An nemo sciverit, ipsum legere ejusmodi libros et an à nullo propterea fuerit monitus?

R. non putat aliquem scivisse, quia plerumque abscondit, quando aliquis ingressus est cellam.

ad Interr. 34. An nunquam hactenus dubitaverit de aliquo articulo fidei Catholicae et de quibus?

R. dubitavit praesertim, quod ad Pontificem solum pertineat jus convocandi concilia generalia, quod Pontifex solus sit infallibilis, quod Potestatem habeat abdicandi Reges, an Ecclesia sit infallibilis sensu, quo Catholici docent, scilicet quod non possit in omnibus minutiis esse infallibilis, uti 7 sacramenta, et quae non requiruntur necessario ad salutem, ita, ut sine istis homo esset damnandus, item traditiones, quae non fundantur in scriptura, v. g. purgatorium, Invocationem sanctorum indulgentias, sacrificium Missae an sit propitiatorium?

ad Interr. 35. Unde illud dubium ortum?

R. orta sunt ex studio controversiarum pro faciendis thesibus, et quia non omnia potuit solvere, incidit in haec dubia.

ad Interr. 36. An, et cui articulo positive discrediderit, et unde error ortus?

| R. Nunquam positive discredidit, quia habuit omnia tanquam probabilia, et proinde nec assensum, nec dissensum praebuit, magis tamen inclinavit in negativam, sic etiam tantum probabiliter Ecclesiam esse infallibilem credidit; credidit probabile esse, quod Ecclesia non sit infallibilis necessario.

ad Interr. 37. Quomodo hactenus progressus sit in iisdem dubiis, et quanto tempore in iis permanserit?

R. aliqua fuerunt orta, quando defendit ex Theologia, sed rejecit; item, quando venit Ratisbonam anno 1730 festo ascensionis adivit D. de Schenck, qui tunc habebat energumenas pro ejiciendis daemonibus, quas de licentia ejusdem Domini in praesentia fratris Placidi et aliorum seminaristarum adjuravit absque licentia et ex curiositate in lingua graeca imperando daemoni, „ut quia in nomine Domini Jesu omne genu flectendum, ipse Daemon haberet hunc honorem suo Creatori,“ sed quia aliae omnino non responderunt, aliae non ad rem in lingua Germanica; abiit inde miratus, virum tam doctum, et sanctum, uti dicitur, ab istis mulierculis adeo decipi, et credidit omnia ejusmodi esse imposturas, adeoque etiam alia miracula, quae hinc inde divulgantur, falsa esse, unde ortum hoc dubium: Redux Ratisbonâ proposuit sua dubia Norimbergae Bibliothecario, qui ipsi suasit, | ut maneret ibi, et mutaret Religionem, sed ipse noluit, et redivit domum. In Höchstatt poenitentia ductus quod haec aperuerit Lutherano ibidem confessus est hoc ipsum. Dettelbaci deinde, quia ipsi valde haeserat conscientiae, quod Lutherano dixerit, coram Imagine B. V. M. per sesquihoram ad minimum oravit ejusque intercessionem pro impetranda venia imploravit, et scire hoc Patr. Augustinum, cui Franciscanum deinde dixerunt, mirantibus iisdem, quod non accesserit ad mensam invitatus. Ex post nullum amplius dubium habuit usque post festum circumcisionis a. c. dum incepit colligere theses.

ad Interr. 38. A quibus didicerit ejusmodi errores?

R. Ex solo studio perveniendi ad fontem difficultatum in thesibus, a nullo hominum autem.

ad Interr. 39. An et quibus aperuerit, quando, quoties et quomodo?

R. aperuit saepius Confessario, P. Coelestino apud Augustinianos scrupulos suos, qui dixit, et monuit acquiescendum definitionibus Ecclesiae, sed Intellectus nunquam voluit acquiescere, nisi, ut altius in re inquireret, quasi sibi itendidem diceretur: inquire, inquire.

ad Interr. 40. An et cui per litteras, quoties, qua occasione, qua intentione, quomodo | etc. et 41. quid speciatim Bibliothecario Norimb. aperuerit?

R. aperuit per litteras Norimbergensi circiter mense Aprili, quod habeat compositum librum in quo dubia omnia continerentur; scripsit ea intentione, ut si deficeret, ipsum posset juvare, significavit eidem ulterius, ut animaretur ad providendum sibi, quod non ducatur spiritu carnis, sed velit vivere in perpetuo coelibatu; scripsit insuper, quod resolutionem conceperit deficiendi à fide Catholica, non tamen ad quam; sed licet ipse etiam verè ita resolverat, tamen nunquam firme, quia semper timebat, ne poeniteret ipsum facti.

ad Interr. 42. quid et quoties rescripserit?

R. Rescripsit is, si ad ipsos deficeret, esse omni humanitatis officio colendum et hoc aenigmatice dicendo, quod perierit Senecam, sed legibus publicis prohibitam esse extraditionem, si vero ad ipsos venerit, omni humanitatis officio prosequendum.

ad Interr. 43. quid et quoties Cypriano Gotham? et 44. quid et quoties ipse rescripserit?

R. ad Cyprianum scripsit 4. 1mâ vice 9 Martii c. a. 2da cum non haberet responsorias 6, vel 7 septimanas post primas. Ad 2das accepit responsionem quod 1mae sint perditae, et monuit, ut repeteret, repetiit proinde litteras, quibus respondit Cyprianus, quod deberet scribere Hannoveram ad D. Boehmer, Abb.| Loccumensem, Lutheranum, ad quem conceperat quidem epistolam, sed non exaravit, quia poenitentia ductus, quod sic rejiceretur ab omnibus Lutheranis tantum Zelum practendentibus, abstinuit haecque etiam esse caussam, cur iterum redierit ad se ipsum.

ad Interr. 45. Quaenam fuerint contenta litterarum ad Cyprianum?

R. primum scripsit motiva, quae haberet deficiendi, et quod librum jam haberet prelo committendum, petiitque ut suo ipsum consilio juvaret, addidit in reliquis graviter sibi accidere, quod se deberet simulare Catholicum contra conscientiam, cum non sit, et interesse superstitionibus, non quod sentiret, sed ut acueretur ipsius industria.

ad Interr. 46. quid speciatim in ultimis litteris scripserit?

R. In ultimis litteris ad Cyprianum scripsit: se nolle scribere Hannoveram, et ipsum posse scribere, si vellet; ad quas responsum non habuit.

ad Interr. 47. Cui praeter hos et quid scripserit?

R. nulli alteri.

ad Interr. 48. Cur supradictis non scripserit ulterius, quod non videtur credibile?

R. Cum videret hos homines adeo tepidos esse, qui magnum Zelum suae Religionis ostendunt, | scrupulum sibi injectum, et remorsum conscientiae habuisse, quia credidit: non posse esse Religionem bonam, cui addicti sunt tam tepidi in lucro animarum, et testabuntur famuli in abbatia, quod tunc temporis in culinâ existentem militem Lutheranum studuerit convertere ad Religionem Catholicam.

ad Interr. 49. Quibus studiis vacaverit ab illo tempore?

R. Ex hoc tempore studuit sedulo, ut posset se firmare in Religione Catholica et multa etiam dubia vicit.

Et quia, monente tempore, non valebat examen rei omnino compleri, id ipsum terminatum fuit, cum animo opportuno tempore, quam primum, reassumendi ideoque reus depositiones sibi praelectas approbavit, et dimissus fuit – anno, mense, die, loco, quibus supra. in fidem ita deposui. F. Marianus Gordon.

Nicolaus Anton Seiz Commiss.

Continuatum 12 Augusti 1732. in Castello Mariano horis antemeridianis, praesentibus iisdem, quibus supra:

ad Interr. 50. An et quos habeat socios, complices, participes?

R. nullum habet complicem vel participem praeter supradictos.

| ad Interr. 51. Cui sectae adhaeserit, Lutheranae, an Calvinianae, an alteri ab his distinctae?

R. potius Calvinianae, quam Lutheranae, nulli tamen propie erat addictus.

ad Interr. 52. Cur ergo cum Lutheranis tantum corresponderit?

R. quia non dabatur occasio cum aliis, quam Lutheranis communicandi.

ad Interr. 53. Quomodo ex supra dictis negare possit, se novam sectam meditatum, cum in multis dogmatis ab utraque recesserit?

R. negat se novam sectam mediatum, quia certum est, Calvinistas tanquam articulos fidei tantum credere ea, quae continentur in symbolo vel Apostolorum, vel Athanasiano, vel Nicaeno, in reliquis quae in his non continentur, ipsos etiam Calvinistas inter se dissentire, nec obstringere ad reliqua credenda.

ad Interr. 54. An non firmiter statuerit datâ occasione deficere a fide?

R. negat, se firmiter unquam statuisse.

ad Interr. 55. An non firmissimum propositum habuerit apostatandi ab ordine?

R. saepius se habuisse cogitationes apostatandi, nunquam tamen firmiter statuisse, et Deum in testem invocat.

ad Interr. 56. Quare ergo in his dubiis, nondum firmatus in suâ Religione praetenderit | et quaesierit missionem in Scotiam, an non ad deficiendum liberius?

R. non quaesivisse missionem ex motivo sic liberius et facilius deficiendi à fide, et apostatandi, quia jam abiecerat cogitationes deficiendi à tempore acceptae ultimae epistolae Cypriani, à quo omnino resolutus erat in Scotiam ad missiones redeundi, ibique permanendi, dum viverent parentes.

ad Interr. 57. An non eum in finem hinc inde collegerit viatica?

R. negat omnino.

ad Interr. 58. Vbi sit viaticum acceptum à Celsiss. quod non fuit repertum inter caetera, quodque restituat quam primum?

R. se perdidisse illud in civitate, praeter aliud adhuc exstans a D. Abbate Fuldensi acceptum.

ad Interr. 59. A quo tempore habuerit seriam voluntatem redeundi in Scotiam ad missiones?

R. ab ultimis litteris Cypriani.

ad Interr. 60. An simul, vel successive et quomodo perdiderit, cur non curaverit publicari, ut solet?

R. se credere successive unum aureum post alium fuisse deperditum, quia saccus erat perforatus, et charta cui involuta erat adhuc in sacco reperta, ideoque se non curasse ut publicaretur, quia forte à pluribus fuerunt inventi, nec scivit, ubi perdiderit.

| ad Interr. 61. An nemini dixerit pecuniam hanc esse deperditam, an non Abbati, et cur?

R. se nemini dixisse, quia timebat, ne à suo Abbate propterea reprehenderetur, et quidem graviter.

ad Interr. 62. Vrgebatur reus etiam minis ad dicendam veritatem, quid eadem pecuniâ factum sit, an non alium in locum miserit, cum Celsiss. rem gravissime ferat?

R. Deum invocat in testem ita esse, et fuisse perditam, nec se misisse pecuniam in alium locum, aut alias distraxisse.

ad Interr. 63. An non Abbas aliquid de hac pecunia sciverit, an non petierit pro deposito et cur?

R. abbatem scivisse: se habere illam pecuniam, nec petiisse; quia brevi erat discessurus.

ad. Interr. 64. An non, et quae conscripserit ad propugnandos suos errores, et à quo tempore?

R. affirmative, et incepit scribere post festum S. Macarii curr. anni.

ad Interr. 65. Quos praesertim articulos impugnaverit? quando cessaverit?

R. se iisdem scriptis impugnasse ea, de quibus dubitaverat, scilicet infallibilitatem Pontificis, et reliqua ut supra, cessasse autem statim post acceptas ultimas responsorias Cypriani.

| ad Interr. 66. Quot circiter folia conscripserit, et ubinam sint intermedia, quae in perquisitione scripturarum non fuerunt inventa?

R. se conscripsisse folia sive quaterniones circiter 127-28, et intermedios, qui desunt, abjecisse. Erant de Antichristo, Papa, de Eucharistia, ubi tenebat sententiam Calvinistarum, de duplici specie Eucharistiae etc.

ad Interr. 67. quare ergo retinuerit reliqua?

R. se etiam abjecturum fuisse materiam de potestate convocandi Concilia, si tempus superfuisset, item reliqua omnia, si potuisset in iis materiis sibi satisfacere, ideoque illos tantum retinuisse, de quibus nondum poterat sibi sufficienter satisfacere, licet quoad corpus doctrinae Catholicae fuerit convictus omnino.

ad Interr. 68. quo tempore abjecerit vel combusserit?

R. primas specificatas se abjecisse mense Iunio, de duplici specie mense Iulio, et sic quam primum sibi in aliqua materia poterat satisfacere, abjiciebat scripta, et reliqua retinebat, usque dum sibi posset satisfacere plene. Quod Papa sit Caput Ecclesiae proxime se abjecturum fuisse, quia fere jam erat convictus de hoc articulo.

ad Interr. 69. An et cui communicaverit sua scripta, à quo adjutus fuerit.

| R. nemini mortalium se communicasse, minus ab aliquo fuisse adjutum.

ad Interr. 70. An nemo adverterit, quod ipse conscriberet ista, praesertim ex fratribus?

R. putat neminem Patrum animadvertisse, se ista scribere.

ad Interr. 71. quomodo possit esse, cum non bene occultaverit?

R. se omnia semper bene occultasse illo tempore quo conscribebat, sed postquam in se rediit, non eo modo, quo ante.

ad Interr. 72. An non Abbas saepius venerit in cellam Rei, adeoque debuerit advertere?

R. Abbatem saepius venisse in cellam, nec aliquid potuisse videre, quia erant occultata.

ad Interr. 73. An non etiam reliqui fratres adeo advertere debuerint saltem illa notata pro iisdem materiis conscribendis facta, et passim super mensis reperta?

R. reliquos non venisse in cellam; notata sua se non ita occultasse, quia ex illis non facile poterat deprehendi error.

ad Interr. 74. An non adverterint ex Authoribus haereticis quos passim legebat?

R. Authores haereticos se non occultasse, nec scire, utrum aliquis adverterit, se eosdem legere.

| ad Interr. 75. An non dixerit Confratribus se conscribere Conciones, et Catecheses pro Missionibus?

R. negat, sed, simpliciter se habere scribenda aliqua curiosa.

ad Interr. 76. An non debuerint advertere ex eo, quod non frequentabat solita exercitia?

R. se frequentasse solita exercitia, uti ante consueverat, licet non ita frequenter, nec reliquos propter studia alia continua potuisse modo advertere.

ad Interr. 77. An non aliqua de facto prelo commiserit? quid, ubi, cui?

R. fatetur non esse dubium, jam de facto fuisse typis mandata, nisi sententiam mutasset, nihil tamen omnino typis impressum esse.

ad Interr. 78. An non saltem jam dederit typis imprimenda, cui?

R. negative.

ad Interr. 79. Cui ergo daturus fuisset, et an non habuerit hanc intentionem, et hanc fuisset exequutus, nisi fuisset praeventus?

R. se missurum fuisse Norimbergam, vel Francofortum vel Gotham, habuisseque etiam hanc intentionem, sed non fuisse executum, quia in se rediit.

ad Interr. 80. à quo tempore mutaverit hoc propositum?

| R. à fine Maji se non amplius habuisse cogitationem de scriptis suis typis exprimendis, Deumque in testem invocat.

ad Interr. 81. sive ad ulteriorem instantiam comminatoriam de dicendâ veritate?

R. Deus me graviter modo coram Commissione puniat, si aliquid revera dedi typis imprimendum, vel alteri de facto mea scripta communicavi.

ad Interr. 82. An non saltem scripserit hâc de re alicui typographo et cui?

R. nemini, sed si perennavisset in suo errore, scripturum fuisse Bibliopolae Loebner.

ad Interr. 83. An semper recitaverit horas Canonicas, quâ intentione?

N. se semper recitasse horas Canonicas etiam durantibus dubiis, quia habebat pro re bona et pia, exceptis Lectionibus secundi nocturni de sanctis, quas quidem semper etiam legit tanquam aliquam historiam, sed non animo devotionis, quoties occurrebat aliquid non satis fundatum, quia censebat ejusmodi vitas tanquam minus verisimiles.

ad Interr. 84. An etiam extra chorum?

R. affirmative.

ad Interr. 85. An nihil unquam omiserit vel non recitaverit cum debita intentione, et quid?

| R. orationes aliquas de sanctis, praesertim Carmelitarum se non recitasse animo orandi, vel devotionis, quoties occurrit aliquid de origine Carmelitarum in monte Carmelo, licet semper legerit.

ad Interr. 86. an celebraverit etiam missas eo tempore, quo adhaesit his erroribus, quáque intentione?

R. se semper missas celebrasse, durantibus dubiis, debita intentione.

ad Interr. 87. quomodo potuerit celebrare missas, quas habuit pro superstitionibus?

R. quia habebat pro solide probabili, missas dicere esse licitum, et probabiliter fructuosum.

ad Interr. 88. qualem habuerit intentionem celebrando missas?

R. faciendi, quod Christus instituit, et totum fructum hujus officii sui offerndi salvatori suo, ad laudem et gloriam nominis sui et ad intentionem hujus vel illius, qui petiit missam, ut totius hujus actionis utilitatem et fructum ipsi clementissime concederet.

ad Interr. 89. An non adhibuerit conditiones et quas?

R. subinde addidisse se conditionem hanc, si in rei veritate ita se habet, sicut probabiliter viri pii docti docent, et aliquando etiam addidisse: „et tenet Ecclesia Romana.“

| ad Interr. 90. An ergo et quomodo habuerit Ecclesiam Rom. pro vera?

R. se tenuisse eam pro vera, sed non pro unica Romana, de quo dubitavit.

ad Interr. 91. An semper cum debita dispositione accesserit ad Missae Sacrificium?

R. Semper, quantum potuit, contritum et quoties conscius erat peccati mortalis, etiam confessum.

ad Inter. 92. An etiam cum vera fide, ibi esse realiter, substantialiter, corpus et sanguinem cum anima et divinitate D. N. Iesu Christi per transsubstantiationem, et quomodo hoc potuerit credere stante suo errore?

R. accessisse se etiam cum vera fide hac ratione, quod Deus ibi vere adsit, prout Christus instituit; de cetero modum, quo adsit, se non inquisivisse, et credidisse pro certo: Christum ibi vere praesentem, prout etiam dicunt Calvinistae, sed quomodo adsit, an etiam panis vere sit praesens, nec ne, se non potuisse determinare, licet consubstantiationem Lutheranorum omnino rejecerit.

ad Interr. 93. An etiam Deum adorauerit in Eucharistia?

R. etiam sine scrupulo.

ad Interr. 94. An etiam fidelibus distribuerit Eucharistiam, nunc eam ipse confecerit et cum debita intentione?

| R. Saepius se distribuisse Eucharistiam, non tamen vnquam confecisse pro aliis communicandis, nisi in prima Missa, vbi debitam intentionem habuit.

ad Interr. 95. An, et quae sacramenta administraverit, quoties, quo tempore, an vocatus?

R. se nulla administrasse sacramenta, praeter sacramenta poenitentiae, saepius annis praeteritis, hoc anno semel moribundo, mense Iunij, qui et mortuus est, fuisseque vocatum ab eadem persona ex monasterio.

ad Interr. 96. An in vel extra Ecclesiam propriam?

R. extra propriam Ecclesiam nunquam.

ad Interr. 97. An semper cum debitâ intentione et qua?

R. semper eo modo, quo Christus instituit.

ad Interr. 98. An nunquam in sacramenti poenitentiae administratione docuerit suos errores, vel aliquid ejusmodi suggesserit, et quomodo disposuerit poenitentes?

R. se in administratione poenitentiae nunquam aliquid ejusmodi suggessisse, semper poenitentes excitasse ad veram poenitentiam, et amorem Dei super omnia ipsumque in testem vocat, se id unice quaesivisse, ut rite disponeret ejusmodi personas, quarum confessiones audivit.

| ad Interr. 99. An etiam ipse saepius confessus fuerit, et quoties?

R. singulis mensibus ad minimum, et saepius etiam pro exigentia.

ad Interr. 100. An etiam tempore, quo adhaesit his erroribus adeoque cum continuo sacrilegio?

R. se saepius confessum omnia peccata, quorum sibi conscius erat, et licet in principio etiam sua dubia de fide, ex post tamen nunquam amplius, ex eo, quia ultimum dictamen practicum fecerat. Ego judico non esse obligationem confitendi, me dubitare in fide, quia utrinque mihi probabiles videntur articuli tam pro, quam contra, et cum sit propositio damnata, quod nemo possit credere fide salutari, habens notitiam solum probabilem revelationis, hinc judicavi: me prorsus non peccare contra fidem, et quia considerando ea, quae nobis ab haereticis objiciuntur, apparebant motiva credibilitatis tantum probabilia, non evidentia; quam primum vero ipsi apparuissent evidenter credibilia, se omnino non fuisse amplius dubitaturum, imo in omnibus subjecturum, absque ullâ haesitatione.

ad Interr. 101. Quomodo potuerit sequi suum probabilismum in materia fidei, cum nec in quâvis morum, justitiae, sacramentorum etc. liceat?

| R. sicut in materia justitiae et sacramentorum, sic etiam in aliis articulis fidei credendis necessitate medii, se non esse sequutum hanc sententiam de probabilismo, sicut nec potuit, credidisse tamen, quod possit sequi in reliquis minoris momenti.

ad Interr. 102. Si in materia morum, cur non magis in quacunque materia fidei etiam levioris momenti etc. circa quae reus urgebatur?

R. Deum testem esse, se nullam aliam tunc temporis conscientiam habuisse formatoque supradicto dictamine practico operatum fuisse.

ad Interr. 103. An non habuerit intentionem externe tantum servandi ritum Ecclesiae, in mente vero illudendi, et non conficiendi verum sacramentum?

R. tam interne, quam externe firmissime semper habuisse intentionem faciendi, quod Christus instituit.

ad Interr. 104. An non sacrificium missae, sacramenta, Ceremonias, ritus Catholicos habuerit pro rebus vanis, nugatoriis, non habentibus effectum?

R. se habuisse pro rebus et ritibus sacris, licet dubitaverit, an omnia sacramenta essent proprie dicta, prout à Catholicis asseritur.

ad Interr. 105. An non habuerit existimatam evidentiam haec omnia nihil esse?

| R. se semper habuisse veram intentionem, uti supra, minime vero habuisse existimatam hanc evidentiam, sed habuisse omnia pro rebus sacris et saltem sanctificationem externam conferentibus licet non omnia internam, quia de aliquibus dubitabat, an à Christo instituta essent.

ad Interr. 106. De quibus dubitaverit, an essent proprie dicta sacramenta?

R. De Baptismo et Eucharistia se nunquam dubitasse à Christo D. instituta esse, adeoque conferre sanctitatem internam.

ad Interr. 107. Quid de sacramento Poenitentiae?

R. se illud habuisse semper pro remedio utilissimo, et fraeno contra peccata, imo hunc in finem optasse se, ut institueretur peonitentia publica prout in primitiva Ecclesia, dubitasse tamen, an sit proprie dictum sacramentum.

ad Interr. 108. Quare de hoc dubitaverit?

R. Quia credebat propter relapsum frequentissimum poenitentes non esse bene dispositos, cumque sacerdos sit tantum Minister, sententiam ipsius esse ratificandam in Coelo, quod non fieret, si non esset poenitens dispositus, adeoque dubitasse, an hoc stante ita à Christo sit institutum, si propter indispositionem frequentissimam tam raro fortiatur effectum.

| ad Interr. 109. Quid de ordine?

R. se habuisse pro ritu sacro, quo distinguerentur à Laicis clerici, non tamen proprie dictum sacramentum.

ad Interr. 110. An adhuc et de praesenti adhaereat suis erroribus, vel dubitet, uti supra?

R. se de facto non amplius habere ista dubia, sed firmissime credere omnes articulos fidei ab Ecclesia Rom. propositos.

ad Interr. 111. A quo tempore eos retractaverit, qua occasione, ex quibus motivis?

R. ab initio Maii et acceptis ultimis litteris Cypriani, à quo tempore collegit motiva fidei, et in se totus rediit, et firmissime absque dubio et scrupulo adhaeret Ecclesiae Rom. propter teporem istorum hominum, qui volunt esse et sunt antesignani sectariorum, sibi primos scrupulos factios et demum ab istis omnino aversum se fuisse, ita, ut detestatus fuerit hanc sectam, quae alat tam tepidos. Ex post se ulterius indagasse, et quia in omnibus Ecclesiis Protestantium nullum unquam factum fuit miraculum, uti nec ipsi praetendunt, et hoc consideratis tot miraculis Catholicorum, quorum aliqua saltem negari nullo modo possunt, motivum erroris sui detestandi concepisse.

| Dein ex lectione vitae S. Caroli Borromaei et Francisci Xaverii, et Salesii se ita motum, ut non potuerit amplius resistere, quia Deus tam sanctos homines non potuisset relinquere in errore, exin se gravissime fuisse motum. Considerando demum initium, progressum tumultus etc. Reformationis, sibi visum esse inconceptibile, hanc veram esse Ecclesiam, perpendendo maxime auctores, cum enim Deus in antiqua lege non miserit, nisi Prophetas, virosque sanctos ad promulgandam legem, impossibile sibi visum, Deum pro lege gratiae voluisse auctores tam in hac parte apparenter diversos, et ex propriis ipsorum spurcissimis scriptis, et vita convincendos erroris.

Denique quod negari non possit, de facto in Ecclesia Rom. semper esse homines sanctissimos, quos Deus non potuit relinquere in errore, adeoque hanc debere esse veram Ecclesiam;

Quia etiam doctrina Ecclesiae Rom. fecit jam multos sanctos, quos Reformatorum, et Protestantium nunquam produxit. Quia Rom. Ecclesia ejusque Alumni semper sedulo in abuerunt in conversionem Gentium, quod non videtur sapientiae et bonitati Dei conforme, talibus ad convertendas gentes uti, qui sunt errore infecti, si darentur vere credentes alii, idque inter caetera fortissimum fuisse motivum, cui bene perpenso resistere non potuerit.

| ad Interr. 112. An ergo hoc et alia motiva sive notas verae Ecclesiae antecedenter non perpenderit?

R. hoc motivum sibi antecedenter nunquam incidisse: addit his accepisse motivum respectus familiae, ordinis, monasterii, labes praesertim, domui suae inurenda, quae constans semper fuit in tuenda religione Catholica, tantaque pro ea pertulit hactenus.

ad Interr. 113. Quomodo tam subito se possit dicere mutatum in re, a qua prius summe alienus erat?

R. se Deum semper ardentissime etiam cum lacrymis orasse, ut viam veram sibi ostenderet, et quia, uti supra, odium aliquod conceperat contra Protestantes propter ipsorum tepiditatem, successive se magis inquisivisse, omnem Protestantium et Reformationis historiam perpendisse, Deum ardentius orasse sicque successive venisse in cognitionem errorum, semperque etiam in principio conversionis mentem et cogitationem unicam habuisse: „utinam essem convictus de Religione Catholica, ut possem eidem firmiter adhaerere.“

ad Interr. 114. Cur ergo hactenus adhuc legerit libros haereticos?

R. se adhuc legisse ad se ipsum corrigendum et sibi satisfaciendum, licet tunc jam firmiter omnia crediderit, quae Ecclesia Rom.| credenda proponit, neque sibi amplius ex lectione ullum dubium occurrisse.

ad Interr. 115. Quomodo possit dicere, se tantum dubitasse de nonnullis articulis, cum tam acriter scriptis impugnaverit?

R. se scripsisse quidem illa et acriter etiam propugnasse, sicut solent alii sententias etiam tantum probabiles defendere, et pro certis adstruere; propterea tamen se non adhaesisse iis erroribus firmiter eos credendo, sed tantum pro probabilibus habendo.

ad Interr. 116. Et, Instantia facta, quomodo possit esse credibile, scriptis impugnare articulos fidei, et tamen tantum dubitare de iis, et neutri parti adhaerere?

R. se illas materias habuisse pro indifferentibus, quae non sint credenda necessitate medii, adeoque stante etiam suo dubio ista scripsisse, quia contrarium nondum sibi sufficienter erat propositum, et evidenter credibile, ex cujus defectu se in illo statu non fuisse obligatum defectu se in illo statu non fuisse obligatum ad credendum stante suo principio.

Demum litteras complures à se ad Cyprianum et Norimbergensem Bibliothecarium exaratas formaliter recognovit, suumque esse Characterem confirmavit (ita deposui Fr. Marianus Gordon)

Nicolaus Seiz Commiss.
Ioannes Mart. Kettler Com.
Ioannes Caspar Zirckel Com