Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/30

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Dein ex lectione vitae S. Caroli Borromaei et Francisci Xaverii, et Salesii se ita motum, ut non potuerit amplius resistere, quia Deus tam sanctos homines non potuisset relinquere in errore, exin se gravissime fuisse motum. Considerando demum initium, progressum tumultus etc. Reformationis, sibi visum esse inconceptibile, hanc veram esse Ecclesiam, perpendendo maxime auctores, cum enim Deus in antiqua lege non miserit, nisi Prophetas, virosque sanctos ad promulgandam legem, impossibile sibi visum, Deum pro lege gratiae voluisse auctores tam in hac parte apparenter diversos, et ex propriis ipsorum spurcissimis scriptis, et vita convincendos erroris.

Denique quod negari non possit, de facto in Ecclesia Rom. semper esse homines sanctissimos, quos Deus non potuit relinquere in errore, adeoque hanc debere esse veram Ecclesiam;

Quia etiam doctrina Ecclesiae Rom. fecit jam multos sanctos, quos Reformatorum, et Protestantium nunquam produxit. Quia Rom. Ecclesia ejusque Alumni semper sedulo incubuerunt in conversionem Gentium, quod non videtur sapientiae et bonitati Dei conforme, talibus ad convertendas gentes uti, qui sunt errore infecti, si darentur vere credentes alii, idque inter caetera fortissimum fuisse motivum, cui bene perpenso resistere non potuerit.