Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/25

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. Saepius se distribuisse Eucharistiam, non tamen vnquam confecisse pro aliis communicandis, nisi in prima Missa, vbi debitam intentionem habuit.

ad Interr. 95. An, et quae sacramenta administraverit, quoties, quo tempore, an vocatus?

R. se nulla administrasse sacramenta, praeter sacramenta poenitentiae, saepius annis praeteritis, hoc anno semel moribundo, mense Iunij, qui et mortuus est, fuisseque vocatum ab eadem persona ex monasterio.

ad Interr. 96. An in vel extra Ecclesiam propriam?

R. extra propriam Ecclesiam nunquam.

ad Interr. 97. An semper cum debitâ intentione et qua?

R. semper eo modo, quo Christus instituit.

ad Interr. 98. An nunquam in sacramenti poenitentiae administratione docuerit suos errores, vel aliquid ejusmodi suggesserit, et quomodo disposuerit poenitentes?

R. se in administratione poenitentiae nunquam aliquid ejusmodi suggessisse, semper poenitentes excitasse ad veram poenitentiam, et amorem Dei super omnia ipsumque in testem vocat, se id unice quaesivisse, ut rite disponeret ejusmodi personas, quarum confessiones audivit.