Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/6

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Religionis iidem. 5. in qua inquisitus educatus. 6. cui disciplinae, quibus studiis à teneris vacaverit. 7. quando in Germaniam venerit. 8. ubi hactenus, quibus in locis moratus, et quamdiu. 9. quibus studiis in singulis vacaverit. 10. quibus in Monasterio S. Gallensi. 11. quibus postea hic Herbipoli? ad haec omnia respondit uti Relatio habet.

ad interrog. 12. Quorum societate, et amicitia hactenus usus?

R. Variorum Civium et Dominorum hic Herbipoli.

ad Interr. 13. Cum quibus Correspondentiam litterarum, quare, in quem finem?

R. habuit Correspondentiam litterarum cum Bibliothecario Cypriano, degente Gothae, scripsit eidem 9 Martii currentis anni.

ad Interr. 14. Unde noscat Cyprianum?

R. Venit in ipsius cognitionem apud D. Eccardum hic ante annos 5. ubi ex improviso in ipsum incidit, quia frequenter solebat accedere D. Eccardum.

ad Interr. 15. An et quid de materia Religionis tunc cum ipso collocutus?

R. Nihil cum ipso loquutus est de materia Religionis, sed in praesentia reliquorum indifferentia.

ad Interr. 16. An cum nullo alio Lutherano vel Calvinista?