Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/16

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 51. Cui sectae adhaeserit, Lutheranae, an Calvinianae, an alteri ab his distinctae?

R. potius Calvinianae, quam Lutheranae, nulli tamen propie erat addictus.

ad Interr. 52. Cur ergo cum Lutheranis tantum corresponderit?

R. quia non dabatur occasio cum aliis, quam Lutheranis communicandi.

ad Interr. 53. Quomodo ex supra dictis negare possit, se novam sectam meditatum, cum in multis dogmatis ab utraque recesserit?

R. negat se novam sectam mediatum, quia certum est, Calvinistas tanquam articulos fidei tantum credere ea, quae continentur in symbolo vel Apostolorum, vel Athanasiano, vel Nicaeno, in reliquis quae in his non continentur, ipsos etiam Calvinistas inter se dissentire, nec obstringere ad reliqua credenda.

ad Interr. 54. An non firmiter statuerit datâ occasione deficere a fide?

R. negat, se firmiter unquam statuisse.

ad Interr. 55. An non firmissimum propositum habuerit apostatandi ab ordine?

R. saepius se habuisse cogitationes apostatandi, nunquam tamen firmiter statuisse, et Deum in testem invocat.

ad Interr. 56. Quare ergo in his dubiis, nondum firmatus in suâ Religione praetenderit