Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/28

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. se semper habuisse veram intentionem, uti supra, minime vero habuisse existimatam hanc evidentiam, sed habuisse omnia pro rebus sacris et saltem sanctificationem externam conferentibus licet non omnia internam, quia de aliquibus dubitabat, an à Christo instituta essent.

ad Interr. 106. De quibus dubitaverit, an essent proprie dicta sacramenta?

R. De Baptismo et Eucharistia se nunquam dubitasse à Christo D. instituta esse, adeoque conferre sanctitatem internam.

ad Interr. 107. Quid de sacramento Poenitentiae?

R. se illud habuisse semper pro remedio utilissimo, et fraeno contra peccata, imo hunc in finem optasse se, ut institueretur peonitentia publica prout in primitiva Ecclesia, dubitasse tamen, an sit proprie dictum sacramentum.

ad Interr. 108. Quare de hoc dubitaverit?

R. Quia credebat propter relapsum frequentissimum poenitentes non esse bene dispositos, cumque sacerdos sit tantum Minister, sententiam ipsius esse ratificandam in Coelo, quod non fieret, si non esset poenitens dispositus, adeoque dubitasse, an hoc stante ita à Christo sit institutum, si propter indispositionem frequentissimam tam raro fortiatur effectum.