Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/32

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

credenda proponit, neque sibi amplius ex lectione ullum dubium occurrisse.

ad Interr. 115. Quomodo possit dicere, se tantum dubitasse de nonnullis articulis, cum tam acriter scriptis impugnaverit?

R. se scripsisse quidem illa et acriter etiam propugnasse, sicut solent alii sententias etiam tantum probabiles defendere, et pro certis adstruere; propterea tamen se non adhaesisse iis erroribus firmiter eos credendo, sed tantum pro probabilibus habendo.

ad Interr. 116. Et, Instantia facta, quomodo possit esse credibile, scriptis impugnare articulos fidei, et tamen tantum dubitare de iis, et neutri parti adhaerere?

R. se illas materias habuisse pro indifferentibus, quae non sint credenda necessitate medii, adeoque stante etiam suo dubio ista scripsisse, quia contrarium nondum sibi sufficienter erat propositum, et evidenter credibile, ex cujus defectu se in illo statu non fuisse obligatum ad credendum stante suo principio.

Demum litteras complures à se ad Cyprianum et Norimbergensem Bibliothecarium exaratas formaliter recognovit, suumque esse Characterem confirmavit (ita deposui Fr. Marianus Gordon)

Nicolaus Seiz Commiss.
Ioannes Mart. Kettler Com.
Ioannes Caspar Zirckel Com.