Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/21

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 75. An non dixerit Confratribus se conscribere Conciones, et Catecheses pro Missionibus?

R. negat, sed, simpliciter se habere scribenda aliqua curiosa.

ad Interr. 76. An non debuerint advertere ex eo, quod non frequentabat solita exercitia?

R. se frequentasse solita exercitia, uti ante consueverat, licet non ita frequenter, nec reliquos propter studia alia continua potuisse modo advertere.

ad Interr. 77. An non aliqua de facto prelo commiserit? quid, ubi, cui?

R. fatetur non esse dubium, jam de facto fuisse typis mandata, nisi sententiam mutasset, nihil tamen omnino typis impressum esse.

ad Interr. 78. An non saltem jam dederit typis imprimenda, cui?

R. negative.

ad Interr. 79. Cui ergo daturus fuisset, et an non habuerit hanc intentionem, et hanc fuisset exequutus, nisi fuisset praeventus?

R. se missurum fuisse Norimbergam, vel Francofortum vel Gotham, habuisseque etiam hanc intentionem, sed non fuisse executum, quia in se rediit.

ad Interr. 80. à quo tempore mutaverit hoc propositum?