Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/11

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. Nunquam positive discredidit, quia habuit omnia tanquam probabilia, et proinde nec assensum, nec dissensum praebuit, magis tamen inclinavit in negativam, sic etiam tantum probabiliter Ecclesiam esse infallibilem credidit: credidit probabile esse, quod Ecclesia non sit infallibilis necessario.

ad Interr. 37. Quomodo hactenus progressus sit in iisdem dubiis, et quanto tempore in iis permanserit?

R. aliqua fuerunt orta, quando defendit ex Theologia, sed rejecit; item, quando venit Ratisbonam anno 1730 festo ascensionis adivit D. de Schenck, qui tunc habebat energumenas pro ejiciendis daemonibus, quas de licentia ejusdem Domini in praesentia fratris Placidi et aliorum seminaristarum adjuravit absque licentia et ex curiositate in lingua graeca imperando daemoni, „ut quia in nomine Domini Jesu omne genu flectendum, ipse Daemon haberet hunc honorem suo Creatori,“ sed quia aliae omnino non responderunt, aliae non ad rem in lingua Germanica; abiit inde miratus, virum tam doctum, et sanctum, uti dicitur, ab istis mulierculis adeo decipi, et credidit omnia ejusmodi esse imposturas, adeoque etiam alia miracula, quae hinc inde divulgantur, falsa esse, unde ortum hoc dubium: Redux Ratisbonâ proposuit sua dubia Norimbergae Bibliothecario, qui ipsi suasit,