Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/26

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 99. An etiam ipse saepius confessus fuerit, et quoties?

R. singulis mensibus ad minimum, et saepius etiam pro exigentia.

ad Interr. 100. An etiam tempore, quo adhaesit his erroribus adeoque cum continuo sacrilegio?

R. se saepius confessum omnia peccata, quorum sibi conscius erat, et licet in principio etiam sua dubia de fide, ex post tamen nunquam amplius, ex eo, quia ultimum dictamen practicum fecerat. Ego judico non esse obligationem confitendi, me dubitare in fide, quia utrinque mihi probabiles videntur articuli tam pro, quam contra, et cum sit propositio damnata, quod nemo possit credere fide salutari, habens notitiam solum probabilem revelationis, hinc judicavi: me prorsus non peccare contra fidem, et quia considerando ea, quae nobis ab haereticis objiciuntur, apparebant motiva credibilitatis tantum probabilia, non evidentia; quam primum vero ipsi apparuissent evidenter credibilia, se omnino non fuisse amplius dubitaturum, imo in omnibus subjecturum, absque ullâ haesitatione.

ad Interr. 101. Quomodo potuerit sequi suum probabilismum in materia fidei, cum nec in quâvis morum, justitiae, sacramentorum etc. liceat?