Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/15

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

scrupulum sibi injectum, et remorsum conscientiae habuisse, quia credidit: non posse esse Religionem bonam, cui addicti sunt tam tepidi in lucro animarum, et testabuntur famuli in abbatia, quod tunc temporis in culinâ existentem militem Lutheranum studuerit convertere ad Religionem Catholicam.

ad Interr. 49. Quibus studiis vacaverit ab illo tempore?

R. Ex hoc tempore studuit sedulo, ut posset se firmare in Religione Catholica et multa etiam dubia vicit.

Et quia, monente tempore, non valebat examen rei omnino compleri, id ipsum terminatum fuit, cum animo opportuno tempore, quam primum, reassumendi ideoque reus depositiones sibi praelectas approbavit, et dimissus fuit – anno, mense, die, loco, quibus supra. in fidem ita deposui. F. Marianus Gordon.

Nicolaus Anton Seiz Commiss.

Continuatum 12 Augusti 1732. in Castello Mariano horis antemeridianis, praesentibus iisdem, quibus supra:

ad Interr. 50. An et quos habeat socios, complices, participes?

R. nullum habet complicem vel participem praeter supradictos.