Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/27

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. sicut in materia justitiae et sacramentorum, sic etiam in aliis articulis fidei credendis necessitate medii, se non esse sequutum hanc sententiam de probabilismo, sicut nec potuit, credidisse tamen, quod possit sequi in reliquis minoris momenti.

ad Interr. 102. Si in materia morum, cur non magis in quacunque materia fidei etiam levioris momenti etc. circa quae reus urgebatur?

R. Deum testem esse, se nullam aliam tunc temporis conscientiam habuisse formatoque supradicto dictamine practico operatum fuisse.

ad Interr. 103. An non habuerit intentionem externe tantum servandi ritum Ecclesiae, in mente vero illudendi, et non conficiendi verum sacramentum?

R. tam interne, quam externe firmissime semper habuisse intentionem faciendi, quod Christus instituit.

ad Interr. 104. An non sacrificium missae, sacramenta, Ceremonias, ritus Catholicos habuerit pro rebus vanis, nugatoriis, non habentibus effectum?

R. se habuisse pro rebus et ritibus sacris, licet dubitaverit, an omnia sacramenta essent proprie dicta, prout à Catholicis asseritur.

ad Interr. 105. An non habuerit existimatam evidentiam haec omnia nihil esse?