Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/14

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Loccumensem, Lutheranum, ad quem conceperat quidem epistolam, sed non exaravit, quia poenitentia ductus, quod sic rejiceretur ab omnibus Lutheranis tantum Zelum praetendentibus, abstinuit haecque etiam esse caussam, cur iterum redierit ad se ipsum.

ad Interr. 45. Quaenam fuerint contenta litterarum ad Cyprianum?

R. primum scripsit motiva, quae haberet deficiendi, et quod librum jam haberet prelo committendum, petiitque ut suo ipsum consilio juvaret, addidit in reliquis graviter sibi accidere, quod se deberet simulare Catholicum contra conscientiam, cum non sit, et interesse superstitionibus, non quod ita sentiret, sed ut acueretur ipsius industria.

ad Interr. 46. quid speciatim in ultimis litteris scripserit?

R. In ultimis litteris ad Cyprianum scripsit: se nolle scribere Hannoveram, et ipsum posse scribere, si vellet; ad quas responsum non habuit.

ad Interr. 47. Cui praeter hos et quid scripserit?

R. nulli alteri.

ad Interr. 48. Cur supradictis non scripserit ulterius, quod non videtur credibile?

R. Cum videret hos homines adeo tepidos esse, qui magnum Zelum suae Religionis ostendunt,