Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/23

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. orationes aliquas de sanctis, praesertim Carmelitarum se non recitasse animo orandi, vel devotionis, quoties occurrit aliquid de origine Carmelitarum in monte Carmelo, licet semper legerit.

ad Interr. 86. an celebraverit etiam missas eo tempore, quo adhaesit his erroribus, quáque intentione?

R. se semper missas celebrasse, durantibus dubiis, debita intentione.

ad Interr. 87. quomodo potuerit celebrare missas, quas habuit pro superstitionibus?

R. quia habebat pro solide probabili, missas dicere esse licitum, et probabiliter fructuosum.

ad Interr. 88. qualem habuerit intentionem celebrando missas?

R. faciendi, quod Christus instituit, et totum fructum hujus officii sui offerndi salvatori suo, ad laudem et gloriam nominis sui et ad intentionem hujus vel illius, qui petiit missam, ut totius hujus actionis utilitatem et fructum ipsi clementissime concederet.

ad Interr. 89. An non adhibuerit conditiones et quas?

R. subinde addidisse se conditionem hanc, si in rei veritate ita se habet, sicut probabiliter viri pii et docti docent, et aliquando etiam addidisse: „et tenet Ecclesia Romana.“