Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/7

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

R. semel scripsit ad Bibliothecarium Norinbergensem Moerl proponens ipsi dubia in fide, quare praeferret aliam Religionem Catholicae.

ad Interr. 17. quid eidem scripserit?

R. se non credere transsubstantiationem.

ad Int. 18. an et quas devotiones hactenus habuerit?

R. plures, praesertim erga Deiparam.

ad Interr. 19. an Sacramenta poenitentiae, Eucharistiam diligenter, et saepius frequentaverit?

R. frequentavit omnino omnibus festis ordinis, et aliis.

ad Interr. 20. et 21. An in Religione solitis exercitiis sedulo interfuerit? an horas canonicas recitarit?

R. subinde fuit sedulus in exercitiis solitis, subin tepidus, praesertim hoc anno, quo etiam aliquando orationes, aliquando lectiones secundi nocturni, quia aliquas specialiter B. V. M. de monte Carmelo suspectas habuit, imo falsas omnino credidit, omisit.

ad Interr. 22. an diebus singulis meditationes fecerit, et ex quibus libris?

R. aliquando fecit ex libro Anglico, qui praelegitur in choro, fatetur se in hoc fuisse negligentem.