Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/24

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 90. An ergo et quomodo habuerit Ecclesiam Rom. pro vera?

R. se tenuisse eam pro vera, sed non pro unica Romana, de quo dubitavit.

ad Interr. 91. An semper cum debita dispositione accesserit ad Missae Sacrificium?

R. Semper, quantum potuit, contritum et quoties conscius erat peccati mortalis, etiam confessum.

ad Inter. 92. An etiam cum vera fide, ibi esse realiter, substantialiter, corpus et sanguinem cum anima et divinitate D. N. Iesu Christi per transsubstantiationem, et quomodo hoc potuerit credere stante suo errore?

R. accessisse se etiam cum vera fide hac ratione, quod Deus ibi vere adsit, prout Christus instituit; de cetero modum, quo adsit, se non inquisivisse, et credidisse pro certo: Christum ibi vere praesentem, prout etiam dicunt Calvinistae, sed quomodo adsit, an etiam panis vere sit praesens, nec ne, se non potuisse determinare, licet consubstantiationem Lutheranorum omnino rejecerit.

ad Interr. 93. An etiam Deum adorauerit in Eucharistia?

R. etiam sine scrupulo.

ad Interr. 94. An etiam fidelibus distribuerit Eucharistiam, nunc eam ipse confecerit et cum debita intentione?