Hauptmenü öffnen

Privileg Karls IV. für Rudolf den Älteren über die sächsische Kur (Okt. 1355)

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. für Rudolf den Älteren über die sächsische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 66-69.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 6. Oktober 1355
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[66]
10.

Karl IV. erkennt an, daß Rudolf der Ältere als Herzog von Sachsen und Erzmarschall rechtmäßiger Inhaber des Kurrechtes sei, und bestimmt, daß dieses Recht nach der Primogeniturfolge vererbt werden solle. — Prag 1355, Oktober 6.

| In nomine sancte et individue Trinitatis | feliciter amen. | Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. |

Etsi sollicitudo dignitatis cesaree, in qua nos conditor orhis omnipotens ex sola dignacionis sue bonitate dignatus [67] est collocare, incessanter nos urgeat et frequenter admoneat iugiter esse solicitos et voluntarios subire labores, quemedmodum a nostris et imperii Romani fidelibus generaliter universis incommoda submoveamus et scandala ac pacis eis et quietis compendia ministremus, fervenciori tamen affiectu in illis exercendis cor nostrum accenditur, que sacri decus imperii et inclitos principes ipsius imperii electores quadam specialitate concernunt, ubi tanto nos ardencius decet intendere, quanto nobis constat evidencius in eorum precellencia sacri imperii magnificenciam alcioribus titulis et honoribus decorari. Sane quia certo certius sumus edocti ac a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ceterisque imperii Romani fidelibus experienciam et testimonia luce recepimus clariora, qualiter illustris Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, avunculi et principis nostri dilecti, genitor felicis memorie Albertus quondam Saxonie dux tamquam princeps elector imperii cum consensu, voluntate et voto unanimi aliorum coelectorum principum pie recordacionia serenissimum quondam Rudolfum Romanorum regem, predecessorem nostrum, rite et racionabiliter elegit, et quod post eius obitum idem dux Albertus, avunculus noster, clare memorie Albertum regem, dicti Rudolfi quondam regia Romanorum filium, tunc Austrie ducem, racionabiliter et iuxta sacri imperii observanciam et ritum elegit, et post mortem ipsius Alberti regis, dum sacrum imperium aliquantisper variis fluctuaret erroribus, prefatus Rudolfus Saxonie dux, avunculus noster carissimus, prefati Alberti ducis quondam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie serenissimum Heinricum, avum nostrum dilectum, in Romanorum regem elegit, qui post eleccionem eandem in Romanorum imperatorem extitit solempniter coronatus, manifestum insuper et longe lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfus hoc felici nostro tempore nos in regem Romanorum elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelectorum suorum eleccionem in imperatorem Romanorum fuimus feliciter auspice Deo promoti et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fide dignorum testimonio fulciuntur: hinc est, quod predicti avunculi nostri [68] dilecti ducis Rudolfi tam claro tam manifeste tamque notorio iure multa deliberacione pensato et diligenter inspecto, quod idem retroactis temporibus habuit et possedit et hodie ex successione et hereditate paterna in eleccione regis Romanorum in imperatorem promovendi possidere dinoscitur et habere, sano principum, comitum, baronum et procerum nostrorum accedente consilio futuris cupientes, quantum possumus, obviare periculis et materiam succidere dubiorum, ut videlicet ius et dignitas huiusmodi sibi et suis heredibus ac successoribus illesa perpetuo incommutabiliter conserventur et permaneant illibata, declaramus, ymmo decernimus et edicto imperiali presenti perpetuis temporibus valituro sanccimus ex certa nostra sciencia de plenitudine imperatorie potestatis: quod antedictus Rudolfus dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius tamquam Saxonie dux et sacri imperii archimareschallus verus et legittimus princeps elector existat, sicut existit, sibique competat, sicut et competit, vox, ius et potestas eligendi in eleccione regis Romanorum in imperatorem promovendi; et post eius obitum filio suo primogenito et illo non extante eiusdem primogeniti primogenito vox et ius predictum competat eligendi. Si vero ipsius primogenitum absque heredibus masculis legittimis mori contingeret, extunc vox et ius seu potestas eleccionis huiusmodi ad seniorem fratrem per veram paternalem lineam descendentem et deinde ad illius primogenitum devolvatur, et talis successio ac devolucio in voce, iure et potestate premissis in ducibus Saxonie perpetuis temporibus observetur. Preterea ne super iure eleccionis huiusmodi in ducatu seu principatu Saxonie ullo umquam tempore dubium aliquod oriatur vel scandalum suscitetur, auctoritate imperiali de prefate nichilominus imperialis plenitudine potestatis declaracionem, decretum et sanccionem nostras predictas approbamus, ratificamus et ex certa sciencia nostra in omnibus et singulis punctis, articulis et sentenciis confirmamus, supplentes insuper de sepedicte imperialis potestatis plenitudine ex certa sciencia omnem defectum, si quis in presenti privilegio nostro ex obscuritate forte sentenciarum vel defectu verborum aut solempnitatis obmissione seu alio quovis modo nunc aut futuris perpetuis temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege [69] vel statuto publico vel privato cautum existat, plenam et expressam talium debere fieri mencionem, quibus omnibus et singulis quoad omnia puncta superius tacta esse volumus totaliter derogatum et auctoritate prefata omnimode derogamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit, indignacionem nostram et bannum imperiale necnon et penam mille marcarum auri optimi, cuius medietas erarii nostri seu imperialis fisci, reliqua vero medietas lesorum usibus applicetur, tociens, quociens contrafecerit, se noverit eo ipso irremissibiliter incursurum. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regia. | Testes huius rei sunt; venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis, Preczlaus Wratislaviensis, Iohannes Argentinensis, Fridericus Ratisponensis, Iohannes Olomucensis, Theodericus Mindensis et Heinricus Lubucensis ecclesiarum episcopi, et illustres Nicolaus Munsterbergensis, Bolko Falchembergensis, Conradus Olsincensis, Bolko Opuliensis, Kazimirus Teschinensis et Iohannes Oswetinensis duces, necnon spectabiles Burghardus Magdeburgensis, Heinricus de Swarczburg, Ulricus de Helfenstein et Albertus de Anhalt comites et alii quam plures nostri et imperii sacri fideles dilecti. Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indicione octava, II° Nonas octobris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Das an seidener Schnur befestigt gewesene Siegel fehlt. Auf dem Buge: Per dominum Io. Luthomuschlensem episcopum cancellarium Nicolaus de Chremsir. Auf der Rückseite: Rm. Volpertus.

Diese Urkunde enthält im wesentlichen eine lateinische Bearbeitung der deutschen Urkunde vom 24. August 1355, gedruckt von Th. Lindner in Mitt. d. Inst. f. österr. GF. Bd. 5, S. 119 f. — Böhmer-Huber Nr. 2264.