Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/355

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 10. 69


vel statuto publico vel privato cautum existat, plenam et expressam talium debere fieri mencionem, quibus omnibus et singulis quoad omnia puncta superius tacta esse volumus totaliter derogatum et auctoritate prefata omnimode derogamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit, indignacionem nostram et bannum imperiale necnon et penam mille marcarum auri optimi, cuius medietas erarii nostri seu imperialis fisci, reliqua vero medietas lesorum usibus applicetur, tociens, quociens contrafecerit, se noverit eo ipso irremissibiliter incursurum. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regia. | Testes huius rei sunt; venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis, Preczlaus Wratislaviensis, Iohannes Argentinensis, Fridericus Ratisponensis, Iohannes Olomucensis, Theodericus Mindensis et Heinricus Lubucensis ecclesiarum episcopi, et illustres Nicolaus Munsterbergensis, Bolko Falchembergensis, Conradus Olsincensis, Bolko Opuliensis, Kazimirus Teschinensis et Iohannes Oswetinensis duces, necnon spectabiles Burghardus Magdeburgensis, Heinricus de Swarczburg, Ulricus de Helfenstein et Albertus de Anhalt comites et alii quam plures nostri et imperii sacri fideles dilecti. Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indicione octava, II° Nonas octobris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Das an seidener Schnur befestigt gewesene Siegel fehlt. Auf dem Buge: Per dominum Io. Luthomuschlensem episcopum cancellarium Nicolaus de Chremsir. Auf der Rückseite: Rm. Volpertus.

Diese Urkunde enthält im wesentlichen eine lateinische Bearbeitung der deutschen Urkunde vom 24. August 1355, gedruckt von Th. Lindner in Mitt. d. Inst. f. österr. GF. Bd. 5, S. 119 f. — Böhmer-Huber Nr. 2264.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 69. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/355&oldid=- (Version vom 1.8.2018)