Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/354

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
68 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


dilecti ducis Rudolfi tam claro tam manifeste tamque notorio iure multa deliberacione pensato et diligenter inspecto, quod idem retroactis temporibus habuit et possedit et hodie ex successione et hereditate paterna in eleccione regis Romanorum in imperatorem promovendi possidere dinoscitur et habere, sano principum, comitum, baronum et procerum nostrorum accedente consilio futuris cupientes, quantum possumus, obviare periculis et materiam succidere dubiorum, ut videlicet ius et dignitas huiusmodi sibi et suis heredibus ac successoribus illesa perpetuo incommutabiliter conserventur et permaneant illibata, declaramus, ymmo decernimus et edicto imperiali presenti perpetuis temporibus valituro sanccimus ex certa nostra sciencia de plenitudine imperatorie potestatis: quod antedictus Rudolfus dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius tamquam Saxonie dux et sacri imperii archimareschallus verus et legittimus princeps elector existat, sicut existit, sibique competat, sicut et competit, vox, ius et potestas eligendi in eleccione regis Romanorum in imperatorem promovendi; et post eius obitum filio suo primogenito et illo non extante eiusdem primogeniti primogenito vox et ius predictum competat eligendi. Si vero ipsius primogenitum absque heredibus masculis legittimis mori contingeret, extunc vox et ius seu potestas eleccionis huiusmodi ad seniorem fratrem per veram paternalem lineam descendentem et deinde ad illius primogenitum devolvatur, et talis successio ac devolucio in voce, iure et potestate premissis in ducibus Saxonie perpetuis temporibus observetur. Preterea ne super iure eleccionis huiusmodi in ducatu seu principatu Saxonie ullo umquam tempore dubium aliquod oriatur vel scandalum suscitetur, auctoritate imperiali de prefate nichilominus imperialis plenitudine potestatis declaracionem, decretum et sanccionem nostras predictas approbamus, ratificamus et ex certa sciencia nostra in omnibus et singulis punctis, articulis et sentenciis confirmamus, supplentes insuper de sepedicte imperialis potestatis plenitudine ex certa sciencia omnem defectum, si quis in presenti privilegio nostro ex obscuritate forte sentenciarum vel defectu verborum aut solempnitatis obmissione seu alio quovis modo nunc aut futuris perpetuis temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 68. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/354&oldid=3413030 (Version vom 1.8.2018)