Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/353

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 9. 10. 67


est collocare, incessanter nos urgeat et frequenter admoneat iugiter esse solicitos et voluntarios subire labores, quemedmodum a nostris et imperii Romani fidelibus generaliter universis incommoda submoveamus et scandala ac pacis eis et quietis compendia ministremus, fervenciori tamen affiectu in illis exercendis cor nostrum accenditur, que sacri decus imperii et inclitos principes ipsius imperii electores quadam specialitate concernunt, ubi tanto nos ardencius decet intendere, quanto nobis constat evidencius in eorum precellencia sacri imperii magnificenciam alcioribus titulis et honoribus decorari. Sane quia certo certius sumus edocti ac a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ceterisque imperii Romani fidelibus experienciam et testimonia luce recepimus clariora, qualiter illustris Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, avunculi et principis nostri dilecti, genitor felicis memorie Albertus quondam Saxonie dux tamquam princeps elector imperii cum consensu, voluntate et voto unanimi aliorum coelectorum principum pie recordacionia serenissimum quondam Rudolfum Romanorum regem, predecessorem nostrum, rite et racionabiliter elegit, et quod post eius obitum idem dux Albertus, avunculus noster, clare memorie Albertum regem, dicti Rudolfi quondam regia Romanorum filium, tunc Austrie ducem, racionabiliter et iuxta sacri imperii observanciam et ritum elegit, et post mortem ipsius Alberti regis, dum sacrum imperium aliquantisper variis fluctuaret erroribus, prefatus Rudolfus Saxonie dux, avunculus noster carissimus, prefati Alberti ducis quondam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie serenissimum Heinricum, avum nostrum dilectum, in Romanorum regem elegit, qui post eleccionem eandem in Romanorum imperatorem extitit solempniter coronatus, manifestum insuper et longe lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfus hoc felici nostro tempore nos in regem Romanorum elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelectorum suorum eleccionem in imperatorem Romanorum fuimus feliciter auspice Deo promoti et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fide dignorum testimonio fulciuntur: hinc est, quod predicti avunculi nostri

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 67. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/353&oldid=- (Version vom 1.8.2018)