Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/24

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

amplius habuerit certitudinem moralem de earundem credibilitate siue credenditate, cum legendo argumenta contraria motiva credibilitatis articulorum praedictorum sibi apparuerint solum probabilia, non euidentia, quod tamen paratus semper fuerit non amplius dubitare de iisdem, quam primum apparuissent ipsi cuidenter credibilia.

Quaesitus a quo tempore et qua occasione evidentiam semel, vt fatetur, habitam, amiserit?

RESPONDET a principio anni currentis sibi oborta fuisse dubia ex ea praesertim ratione, quod colligendo et examinando theses theologicas pro defensione ex Vniversa non potuerit solvere argumenta contraria, maxime ea, quae reperit in authoribus Protestantibus, quos tenuit ac legit sine praevia licentia, existimans, prohibitionem hujusmodi librorum non obligare cum tanto rigore in Germania; neque in iis satisfactum sibi esse a Professoribus SOC. IESV. Se quidem antecedenter habuisse nonnulla dubia orta ex deceptione D. Baroniis de Schenck a certis mulierculis praetensis energumenis, prout expertum se dicit Ratisbonae; item a cultu irregulari Imaginis in Erlach.[1]

Neque negat, se jam 1730 in reditu ex Helvetia aperuisse dubia sua Bibliothecario Norimbergensi, sed se desuper poenituisse, praesertim Dettelbacci ante Aram Deiparae thavmaturgae.[2]