Hauptmenü öffnen

Privileg Karls IV. für den Erzbischof Wilhelm von Köln (Febr. 1356)

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. für den Erzbischof Wilhelm von Köln (Febr. 1356)
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 111-113.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 2. Februar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[111]
29.

Karl IV. verleiht dem Erzbischof Wilhelm von Köln und der Kölner Kirche ein im übrigen wie Nr. 6 lautendes Privileg über zwei weitere Kapitel der Goldenen Bulle (c. XIV und XVII ohne den Schluß). — Prag 1356, Februar 2.

| In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente dementia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. | Ad perpetuam rei memoriam.

Licet alias in solempni curia nostra Nurembergensi cum consilio et in presentia venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum omnium ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum, nobilium ac magnatum plures leges et constitutiones imperiales modernis ac futuris temporibus oportunas edendas duxerimus et solempniter promulgandas, quibus imperii sacri subditos ligari constat universaliter singulos et singulariter universos, tamen ad iusignem Coloniensem ecclesiam, notabile membrum Romani imperii, specialis gerentes amoris affectum, et venerabilem Wilhelmum eiusdem ecclesie archiepiscopum sacri imperii per Italiam archicancellarium, principem et devotum nostrum dilectum, meritis eius hoc rite poscentibus, favore prosequentes et gratia singulari, quasdam ex legibus antedictis, quas conditioni ecclesie prefate potissime convenire prospeximus, ad eandem specialiter reflectentes ecclesiam in perpetuum privilegium eidem ecclesie et archiepiscopo suo, qui est et qui pro tempore fuerit, duximus concedendas, decernentes et auctoritate imperatoria de imperialis eciam potestatis plenitudine presenti edicto perpetuis valituro temporibus ex certa scientia sanccientes, ut ecclesia et archiepiscopus antedicti huiusmodi legibus, quas presentibus de verbo ad verbum inseri plene mandavimus, libere gaudeant perpetuo et fruantur, et ecclesie ac archiepiscopi predictorum subditi, cuiuscunque dignitatis, [112] status aut conditionis existant, ad earum observantiam inconvulsam non solum eo modo, quo hiisdem legibus umversi sacri imperii subditi ligari noscuntur, verum eciam presentis nostri privilegii imperialis ac decreti virtute perpetuis temporibus teneantur. Tenor autem legum ipsarum per omnia sequitur in hec verha:

(XIV) In plerisque partibus vasalli et feudotarii dominorum feuda seu beneficia, que a dominis ipsis obtinent, intempestive verbaliter et in fraude renunciant seu resignant eadem et facta resignatione huiusmodi dominos ipsos maliciose diffidant suasque inimicicias eis denunciant dampna ipsis subsequenter gravia inferendo et beneficia seu feuda sic relicta pretextu guerre seu inimicicie iterum invadunt et occupant ac detinent occupata. Eapropter presenti constitucione imperpetuum valitura sanccimus, quod talis resignatio seu renunciatio haberi debeat pro non facta, nisi libere et realiter facta fuerit per eosdem, ita quod possessio beneficiorum et feudorum huiusmodi dominis ipsis corporaliter et realiter assignetur, in tantum, quod nullo unquam tempore diffidantes ipsi in bonis, feudis seu beneficiis resignatis dominos ipsos perturbent per se vel alios aut molestent nec ad hoc consilium prestent, auxilium vel favorem. Contrarium faciens seu dominos suos in beneficiis et feudis resignatis vel non resignatis invadens quomodolibet vel perturbans vel dampna in ipsis inferens seu consilium, auxilium prestans talia facientibus vel favorem feuda et beneficia huiusmodi eo ipso amittat, infamis existat et banno imperiali subiaceat, et nullus ad feuda seu beneficia huiusmodi pateat et de cetero quocunqne tempore aditus vel regressus, nec de novo concedi sibi valeant ullo modo, et facta eis contra ac illorum concessio seu investitura secuta iuribus non subsistat. Postremo omnes penas predictas illos vel illum, qui predicta resignatione non facta contra dominos suos fraudulenter agentes vel agens scienter eos invaserint vel invaserit, diffidatione quacunque previa vel omissa, vigore presentis sanccionis incurrere decernimus ipso facto.

(XV11) Item: Eos, qui de cetero adversus aliquos iustam diffidationis causam se habere fingentes ipsos in locis, ubi domicilia non obtinent aut ea communiter non inhabitant, intempestive diffidant, declaramus dampna quecunque per incendia, spolia vel rapinas diffidatis ipsis cum honore suo inferre non posse. Et quia patrocinari non debent alicui fraus et dolus, presenti constitutioni[K 1] imperpetuum valitura [113] sanccimus, diffidantes huiusmodi quibuscunque dominis aut personis, cum quibus aliqui fuerunt[K 2] in societate, familiaritate vel honesta quavis amicicia conversati, sic factas vel fiendas imposterum non valere, nec licere pretextu diffidationis cuiuslibet quempiam invadi per incendia, spolia vel rapinas, nisi diffidatio[K 3] per tres dies n(atur)ales ipsi diffidando personaliter vel in loco, quo habitare consuevit, publice fuerit intimata possitque de intimatione huiusmodi per testes ydoneos fieri plena fides. Quisquis secus quempiam diffidare vel invadere modo premisso presumpserit, infamiam eo ipso incurrat, ac si nulla diffidatio facta esset; quem eciam tanquam proditorem per quoscunque iudices penis legalibus statuimus castigari.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, nostre imperialis celsitudinis indignationem [incursurum][K 4] se noverit et offensam. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis. | Testes huius sunt: illustres Rudolphus iunior dux Saxon(ie) et Bolko Falkembergensis, Iohannes Oppavie et Ratiboris et Bolko Opoliensis duces, necnon nobiles Ulricus de Rosemberg, Sdenco de Sternberg et quamplures alii fidedigni. Presentium sub bulla aurea typario nostre maiestatis impressa testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, VIIII. indictione, IIII. Nonas Fehruarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Staatsarchiv zu Düsseldorf (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum). Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift im Apparat der Mon. Germ. Das Siegel ist von den noch vorhandenen gelbrot-seidenen Schnüren abgefallen. Monogramm rechts unten im Text. Auf der Rückseite: Rm Hertwicus.

Außerdem ist die Urkunde überliefert in einem Transsumt und 3 Kopialbüchern desselben Archivs. — Böhmer-Huber Nr. 2429.

In vorstehendem Abdruck sind die inserierten Stücke der Goldenen Bulle durch kleinere Schrift bezeichnet.

Textkritische Anmerkungen

  1. so Or.
  2. so Or.
  3. diffidatis Or.
  4. fehlt Or.