Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/397

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 28. 29. 111


Original auf Papier im Stadtarchiv zu Straßburg. Nach Abschrift von R. Salomon. Unter dem Text Spur eines aufgedruckten Siegels. Gedruckt im UB. d. Stadt Straßburg V, 1, Nr. 370, S.319, wo aber statt des inserierten lateinischen Textes eine deutsche Übersetzung aus gleichzeitiger Abschrift eingefügt ist.


29.

Karl IV. verleiht dem Erzbischof Wilhelm von Köln und der Kölner Kirche ein im übrigen wie Nr. 6 lautendes Privileg über zwei weitere Kapitel der Goldenen Bulle (c. XIV und XVII ohne den Schluß). — Prag 1356, Februar 2.

| In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente dementia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. | Ad perpetuam rei memoriam.

Licet alias in solempni curia nostra Nurembergensi cum consilio et in presentia venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum omnium ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum, nobilium ac magnatum plures leges et constitutiones imperiales modernis ac futuris temporibus oportunas edendas duxerimus et solempniter promulgandas, quibus imperii sacri subditos ligari constat universaliter singulos et singulariter universos, tamen ad iusignem Coloniensem ecclesiam, notabile membrum Romani imperii, specialis gerentes amoris affectum, et venerabilem Wilhelmum eiusdem ecclesie archiepiscopum sacri imperii per Italiam archicancellarium, principem et devotum nostrum dilectum, meritis eius hoc rite poscentibus, favore prosequentes et gratia singulari, quasdam ex legibus antedictis, quas conditioni ecclesie prefate potissime convenire prospeximus, ad eandem specialiter reflectentes ecclesiam in perpetuum privilegium eidem ecclesie et archiepiscopo suo, qui est et qui pro tempore fuerit, duximus concedendas, decernentes et auctoritate imperatoria de imperialis eciam potestatis plenitudine presenti edicto perpetuis valituro temporibus ex certa scientia sanccientes, ut ecclesia et archiepiscopus antedicti huiusmodi legibus, quas presentibus de verbo ad verbum inseri plene mandavimus, libere gaudeant perpetuo et fruantur, et ecclesie ac archiepiscopi predictorum subditi, cuiuscunque dignitatis,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 111. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/397&oldid=3413074 (Version vom 1.8.2018)