Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/399

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 29. 113


sanccimus, diffidantes huiusmodi quibuscunque dominis aut personis, cum quibus aliqui fuerunt[K 1] in societate, familiaritate vel honesta quavis amicicia conversati, sic factas vel fiendas imposterum non valere, nec licere pretextu diffidationis cuiuslibet quempiam invadi per incendia, spolia vel rapinas, nisi diffidatio[K 2] per tres dies n(atur)ales ipsi diffidando personaliter vel in loco, quo habitare consuevit, publice fuerit intimata possitque de intimatione huiusmodi per testes ydoneos fieri plena fides. Quisquis secus quempiam diffidare vel invadere modo premisso presumpserit, infamiam eo ipso incurrat, ac si nulla diffidatio facta esset; quem eciam tanquam proditorem per quoscunque iudices penis legalibus statuimus castigari.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, nostre imperialis celsitudinis indignationem [incursurum][K 3] se noverit et offensam. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis. | Testes huius sunt: illustres Rudolphus iunior dux Saxon(ie) et Bolko Falkembergensis, Iohannes Oppavie et Ratiboris et Bolko Opoliensis duces, necnon nobiles Ulricus de Rosemberg, Sdenco de Sternberg et quamplures alii fidedigni. Presentium sub bulla aurea typario nostre maiestatis impressa testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, VIIII. indictione, IIII. Nonas Fehruarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Staatsarchiv zu Düsseldorf (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum). Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift im Apparat der Mon. Germ. Das Siegel ist von den noch vorhandenen gelbrot-seidenen Schnüren abgefallen. Monogramm rechts unten im Text. Auf der Rückseite: Rm Hertwicus.

Außerdem ist die Urkunde überliefert in einem Transsumt und 3 Kopialbüchern desselben Archivs. — Böhmer-Huber Nr. 2429.

In vorstehendem Abdruck sind die inserierten Stücke der Goldenen Bulle durch kleinere Schrift bezeichnet.


  1. so Or.
  2. diffidatis Or.
  3. fehlt Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 113. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/399&oldid=- (Version vom 1.8.2018)