Hauptmenü öffnen

Privileg Karls IV. über die Gerichtshoheit des Bischofs von Straßburg

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. über die Gerichtshoheit des Bischofs von Straßburg
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 129-133.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 3. März 1357
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[129]
35.

Karl IV. verleiht dem Bischof Johann von Straßburg und seiner Kirche die Privilegien de non evocando und de non appellando im Anschluß an den Wortlaut des Kapitels XI der Goldenen Bulle und der im sog. böhmischen Exemplar hinzugefügten Erläuterung. — Prag 1358, März 3.

In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen.

Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. Inter illas multiplices rei publice curas, quibus assidue mens nostra pro felici statu subditi nobis populi christiani distrahitur et cottidie fatigatur, ad hoc precipue meditacio nostra dirigitur, qualiter sanctam matrem nostram reveremur ecclesiam et dignis pie devocionis favoribus complectamur[K 1]. Hoc autem tunc nos rite exsequi perpendimus, dum singularium quidem ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum libertates, consuetudines et iura intacta servamus et liberalibus imperialis munificencie graciis favorabiliter adaugemus. Hinc etenim et regem supremum, per quem regnum nobis et imperium orbis est creditum, devote recognoscimus et sacri imperii gloriam retinemus[K 2] gloriosam. Sane venerabilis Iohannes Argentinensis episcopus, princeps, consiliarius devotus et consangwineus noster carissimus, maiestati nostre humiliter supplicavit, quod, cum Argentinensis ecclesia sua[K 3] a sacro Romano imperio dudum privilegiata fuerit[K 4], sicut eciam ex privilegiorum et litterarum tenoribus informacionem plenam recepit nostra serenitas, videlicet quod nullus baro, nobilis, feudalis, vasallus, castrensis, miles, cliens, civis, burgensis nulleque alie persone Argentinensi ecclesie subiecte ad cuiuscunque actoris instanciam ad quodcunque tribunal seu alterius preterquam Argentinensis episcopi iudicium citari sive trahi potuerit aut[K 5] in ius quomodolibet evocari, quatenus huiusmodi[K 6] privilegia sibi et successoribus[K 7] suis, episcopis ecclesie[K 8] Argentinensis[K 8], approbare, ratificare, auctorizare, [130] confirmare, innovare[K 9], declarare et de novo concedere auctoritate cesarea dignaremur. Nos itaque preclare devocionis insignia et inmote fidei constanciam[K 10], quibus prefatus noster consanguineus approbata sedulitate eciam eximios non recusando labores maiestati nostre et imperio sacro dudum et multipliciter complacuit et in presenti summa fidei puritate conplacere non cessat et in futurum utique tanto diligencius placere tenebitur, quanto se et ecclesiam suam amplioribus a nobis beneficiis senserit prosecutum, clare nostre mentis intuitu intuentes volentesque ob[K 11] hoc dictum nostrum consanguineum et ecclesiam suam condignis favoribus respicere graciose, dictum privilegium necnon usum et observanciam ipsius animo deliberato, non per errorem aut inprovide, sed ex certa nostra sciencia, sano et maturo principum, comitum, baronum et aliorum nostrorum et imperii sacri fidelium accedente consilio, benignitate solita et ex innata nobis pietatis clemencia approbamus, ratificamus, auctorizamus, innovamus, confirmamus et tenore presencium auctoritate cesarea et de plenitudine imperialis potestatis liberaliter[K 12] de novo concedimus ex gracia singulari. Et ut de dicto privilegio dubitacionis scrupulum inantea suboriri non possit, ad habundantis cautele presidium concedimus[K 13], decernimus, declaramus et hoc imperiali edicto in perpetuum valituro sanctimus, ut nulli comites, barones, nobiles, feudales, vasalli, castrenses, milites, clientes, cives, burgenses, nulle quoque persone Argentinensi ecclesie subiecti vel subiecte, cuiuscunque status, condicionis vel dignitatis existant, ad cuiuscunque actoris instanciam extra territorium et terminos ac limites eiusdem ecclesie et pertinenciarum eiusdem ad quodcumque aliud tribunal seu cuiuscumque alterius preterquam episcopi Argentinensis pro tempore existentis et iudicis sui iudicium citari potuerint temporibus retroactis vel trahi seu vocari debeant perpetuis inantea temporibus sive possint. Quodsi contra presens nostrum edictum predicte Argentinensis ecclesie subditos vel eorum[K 14] aliquem[K 14] seu aliquos ad cuiuscumque instanciam seu ad cuiuscumque tribunal pro quacumque causa criminali, civili vel mixta seu quocumque negocio extra territorium, [131] limites seu terminos dicte ecclesie citari contingeret[K 15], comparere vel respondere minime teneantur, et citacio, processus aut sentencie interlocutorie et diffinit[iv]e contra non venientes a talibus iudiciis[K 16] extraneis late vel facte, fiende vel ferende necnon precepta et premissorum execuciones et omnia, que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi, attemptari possent vel fieri, irrita decernimus eo ipso. Adicientes expresse, quod nulli comiti, baroni, nobili, feudali, vasallo, castrensi, militi, clienti, civi, rustico, nulli demum persone ecclesie huius subiecte seu eius incole, cuiuscumque status, dignitatis vel condicionis existant, a processibus, sentenciis interlocutoriis et diffinitivis sive preceptis episcopi et ecclesie huiusmodi vel suorum officiatorum temporalium aut execucionibus eorundem contra se in episcopali seu officiatorum predictorum iudicio factis aut latis, habitis vel ferendis inantea seu fiendis ad quodcumque tribunal aliud liceat appellare, quamdiu in episcopi predicti et suorum iudicio querulantibus non fuerit iusticia denegata. Appellaciones contra hoc factas non recipi statuimus cassasque et irritas nunciamus. In defectu[K 17] vero iusticie in predictis omnibus ad imperialem dumtaxat curiam et tribunal ibidem seu iudicis inmediate in imperiali curia pro tempore presidentis[K 18] audienciam, et eciam eo casu non ad quemvis alium iudicem, sive ordinarium sive eciam delegatum, hiis, quibus denegata fuerit iusticia, liceat appellare. Quicquid vero contra premissa factum fuerit, sit irritum eo ipso. Hanc autem presentem nostram declaracionem et sanccionem cesaream propter quedam dubia, que ex ea possent suboriri, de illis dumtaxat feudalibus, vasallis et subditis deberi declaramus intelligi[K 19], qui feuda, bona et possessiones ab episcopo Argentinensi dependentes, que de temporali ipsius iurisdictione[K 20] consistunt, obtinere noscuntur et actualiter et realiter resident in eisdem. Si[K 21] vero tales episcopi Argentinensis vasalli et homines ab aliis eciam archiepiscopis, episcopis[K 22] sive principibus similia feuda possident et larem foverint in illis, extunc, si iidem archiepiscopi, episcopi vel principes ab imperio bannum habent et privilegium [132] duella coram se agi permittere, aput illos agat(ur)[K 23] de talibus; alioquin ad imperialis curie iudicis examen super hiis decernimus recurrendum. Non obstante eo, quod forsitan huiusmodi privilegium aut eius usus et[K 24] observancia quavis[K 25] temeritate, negligencia, occasione vel causa fuerint interrupti; nam litteras presentis nostre confirmacionis, declaracionis et gracie perinde robur et firmitatem indubiam habere volumus, ac si predictum privilegium cum omnibus ab eo dependentibus sine quavis interrupcione inconvulse fuisset et inviolabiliter observatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre maiestatis paginam infringere seu ei ausu quovis temerario quomodolibet contraire sub pena centum librarum puri auri, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, tociens quociens contra factum extiterit, irremissibiliter exigi volumus[K 26], et earum medietatem imperiali camere, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Signum[K 27] serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis[K 27]. Testes huius rei sunt: illustris Ruodolfus dux Saxonie sacri imperii archimarescallus, venerabiles Iohannes Luthomuslensis, sacre imperialis aule cancellarius, Iohannes Olomucensis et Theodricus Mindensis ecclesiarum episcopi, spectabiles Burkardus burgravius Magdeburgensis, imperialis curie magister, Ludowicus de Otingen, Heinricus de Swartzburg, Egen de Friburg comites, nobiles Swinco dictus Lepus de Hasenburg, supremus camerarius noster, Thimo de Kuldicz, Leopoldus de Nortenberg, Ruodolfus de Warta et Burkardus Monachi de Landescrona et alii quam plures nostri et imperii fideles. Presencium sub bulla aurea typario nostre imperialis maiestatis impressa[K 28] testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo octavo, indiccione undecima, quinto Nonas Marcii, regnorum nostrorum anno duodecimo, imperii vero tercio.

Ego Iohannes Dei gracia Luthomislensis[K 29] episcopus, sacre imperialis aule cancellarius, vice reverendi in Christo [133] patris domini Gerlaci Moguntmensis[K 30] archiepiscopi, sacri imperii per Germaniam archicancellarii[K 31], recognovi.

Die in B und C mitüberlieferten Kanzleivermerke lauten:

Per[K 32] dominum cancellarium Rudolfus[K 33] de Friedberg. R Iohannes Kremsir.

Original verloren. Im Bezirksarchiv zu Straßburg befinden sich drei Überlieferungen, von denen ich die Kenntnis der dritten Herrn Archivdirektor H. Kaiser verdanke: A. Vidimus von 1416 August 27, G 126. — B. Cop. saec. XVI. ex., G 2891. — C. Cop., revidiert durch Bischof Johann IV. nach eigenhändigem Vermerk, also nicht nach 1592, G 382. — Sämmtliche Überlieferungen sind im vorstehenden Abdruck nach Vergleichung von H. Kaiser benutzt. Bezüglich der Orthographie ist A zu Grunde gelegt; orthographische Abweichungen und leichtere Verschreibungen von B und C sind nicht vermerkt. — Gedruckt nach A und B in UB. der Stadt Straßburg V, 1, Nr. 445, S. 386 ff. - Fehlt bei Böhmer-Huber.

Textkritische Anmerkungen

  1. conplectemur A.
  2. reddimus B. C.
  3. fehlt B.
  4. fuit B. C.
  5. et A.
  6. eiusmodi B.
  7. et successoribus so A; successoribusque B; successoribus C.
  8. a b et ecclesie Argentinensi B; et ecclesie Argentinensis C.
  9. invocare B.
  10. constancia A.
  11. ad B.
  12. libenter B.
  13. fehlt B. C.
  14. a b aliorum aliquae B; eorum aliquae C.
  15. contingerit A.
  16. indicibus A.
  17. defectum A.
  18. possidentis A.
  19. intelligimus B.
  20. iurisdictionis B.
  21. Ei B. C.
  22. fehlt A. C.
  23. agat B. C; agant A.
  24. aut B.
  25. quivis A.
  26. voluimus B.
  27. a b Signum — regis findet sich nur in B.
  28. impresso A. B. C.
  29. Luthom A. [WS: mit Strich über dem m]
  30. Moguntini B. C.
  31. archicancellarius B.
  32. per — Kremsir fehlt in A.
  33. Rudolphum B; Rudol: C.