Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/418

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
132 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


duella coram se agi permittere, aput illos agat(ur)[K 1] de talibus; alioquin ad imperialis curie iudicis examen super hiis decernimus recurrendum. Non obstante eo, quod forsitan huiusmodi privilegium aut eius usus et[K 2] observancia quavis[K 3] temeritate, negligencia, occasione vel causa fuerint interrupti; nam litteras presentis nostre confirmacionis, declaracionis et gracie perinde robur et firmitatem indubiam habere volumus, ac si predictum privilegium cum omnibus ab eo dependentibus sine quavis interrupcione inconvulse fuisset et inviolabiliter observatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre maiestatis paginam infringere seu ei ausu quovis temerario quomodolibet contraire sub pena centum librarum puri auri, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, tociens quociens contra factum extiterit, irremissibiliter exigi volumus[K 4], et earum medietatem imperiali camere, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Signum[K 5] serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis[K 5]. Testes huius rei sunt: illustris Ruodolfus dux Saxonie sacri imperii archimarescallus, venerabiles Iohannes Luthomuslensis, sacre imperialis aule cancellarius, Iohannes Olomucensis et Theodricus Mindensis ecclesiarum episcopi, spectabiles Burkardus burgravius Magdeburgensis, imperialis curie magister, Ludowicus de Otingen, Heinricus de Swartzburg, Egen de Friburg comites, nobiles Swinco dictus Lepus de Hasenburg, supremus camerarius noster, Thimo de Kuldicz, Leopoldus de Nortenberg, Ruodolfus de Warta et Burkardus Monachi de Landescrona et alii quam plures nostri et imperii fideles. Presencium sub bulla aurea typario nostre imperialis maiestatis impressa[K 6] testimonio litterarum.

Datum Prage anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo octavo, indiccione undecima, quinto Nonas Marcii, regnorum nostrorum anno duodecimo, imperii vero tercio.

Ego Iohannes Dei gracia Luthomislensis[K 7] episcopus, sacre imperialis aule cancellarius, vice reverendi in Christo


  1. agat B. C; agant A.
  2. aut B.
  3. quivis A.
  4. voluimus B.
  5. a b Signum — regis findet sich nur in B.
  6. impresso A. B. C.
  7. Luthom A. [WS: mit Strich über dem m]
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 132. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/418&oldid=- (Version vom 1.8.2018)