Hauptmenü öffnen

Willebriefe Karls IV. und Rudolfs von Sachsen zum Pfalbürgerprivileg vom 12. Januar 1356

Textdaten
Autor: Karl IV., Rudolf der Jüngere von Sachsen
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Pfalbürgerprivilegien Karls IV. für Johann von Straßburg
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 100-103.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 12. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[100]
26.

Karl IV. als König von Böhmen und Herzog Rudolf der Jüngere von Sachsen als Vertreter seines Vaters geben ihre Willebriefe zu vorstehendem Privileg vom 12. Januar 1356. — Nürnberg 1356, Januar 12.

A.

Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod cum inter ceteras imperiales leges, quas in presenti curia nostra imperiali in Nüremberg cum omnibus principibus electoribus tam ecclesiasticis quam secularibus ceterisque principibus et nobilibus ac nonnullis civitatibus celebrata, habito cum eisdem principibus [coelectoribus] nostris ut regis Boemie electoris sano consilio, dignoscimur edidisse, legem unam imperialem de prohibicione, penis et abolicione pfalburg[er]iorum duximus statuendum illamque, etsi constringere debeat subditos sacri Romani imperii generaliter universos, tamen specialiter ad Argentinensem ecclesiam, immo eius homines, cives et subditos, decernimus quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, quod eadem ecclesia, sicut est evidens et constat notorie, retroactis temporibus per sacrum privilegiata existit imperium, quod in eius territorio, iurisdictione et toto districtu imperialibus privilegiis fuit districte prohibitum, ne quis homines, cives et subditos dicte Argentinensis ecclesie in pfalburgerios auderet suscipere, ut consuetudo contraria immo verius corruptela legalibus sanctionibus inimica de dicte possessionis[K 1] ecclesie terminis extirpari. Cumque decrevimus ut predicti homines, cives et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque dignitatis, status vel condicionis existant, eadem lege nostra imperiali specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas incidant eo ipso, ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, eandem legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro ut regis Boemie, sacri imperii archipincerne et principis electoris, et predictorum [101] coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali eciam auctoritate ad iam dictos Argentinensis ecclesie homines, cives et subditos reductam esse per nos specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie homines, cives et subditos constat in his tam preteritis quam modernis temporibus multifarie deliquisse, prout in literis nostris imperialibus super hoc editis clarius continetur; cuius quidem legis sanctioni per nos ut imperatorem Romanum condite et solempniter ac publice promulgate, nos ut rex Boemie, sacri imperii archipincerna et princeps elector, rite et sponte consensimus ac presentibus[K 2] consentimus eiusque ad cives, homines ac subditos antedicte Argentinensis ecclesie reductionem et reflexionem premissam, sicut de nostro et coelectorum nostrorum consilio prodiit, ita ratificamus eique nostrum adhibendo consensum eam tanquam princeps elector, ut premittitur, ex certa sciencia approbamus universa nihilominus privilegia de prefata pfalburgeriorum prohibicione a sacro imperio pro ecclesia Argentinensi obtenta hactenus et concessa ac per maiestatem nostram tam sub regali Romanorum quam imperiali nomine et titulo solempniter confirmata ac eciam de novo collata ratificantes et ut princeps elector similiter approbantes. Et ad premissorum omnium memoriam sempiternam ad preces venerabilis Iohannis Argentinensis episcopi, principis, consanguinei et consiliarii nostri dilecti, sigillum imperialis nostre maiestatis presentibus duximus appendendum.

Datum Nüremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, nona indictione, secundo Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

B.

Nos Rudolphus iunior Dei gratia Saxonie dux, senioris[K 3] filius illustris et magnifici principis domini Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, procurator[K 4] et specialis nuncius ad subscripta et alia universaliter ipsum genitorem nostrum, ut principem electorem sacri imperii, quovis modo tangentia cum plenissima potestate et administratione [102] libera ab eo legitime constitutus. Notum facimus tenore presencium universis, quod, cum serenissimus ac invictissimus princeps et dominus, dominus Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex, illustris dominus noster graciosus, inter ceteras leges imperiales, quas in presenti curia imperiali in Nürenberg nobiscum et cum aliis omnibus principibus tam ecclesiasticis quam secularibus coelectoribus nostris ceterisque principibus ac nobilibus et nonnullis civitatibus celebrata de nostro et eorundem coelectorum nostrorum pleno consilio dinoscitur edidisse legem unam imperialem de pfalburgeriorum prohibicione, penis et abolicione statuerit illamque, etsi generaliter constringere debeat subditos Romani imperii universos, tamen[K 5] specialiter ad Argentinensem ecclesiam ymo eius cives, homines et subditos decrevit quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, eo quod eadem ecclesia sicut est evidens et constat notorie, retroactis temporibus a sacro privilegiata existit imperio, quod in eius territorio iurisdictione et toto districtu imperialibus privilegiis fuit et est districte prohibitum[K 6], ne quis cives, homines et subditos ipsius Argentinensis ecclesie in pfalburgerios[K 7] auderet suscipere, ut consuetudo contraria, ymo pocius corruptela legalibus sanctionibus inimica infra eiusdem ecclesie limites plene et integraliter extirpetur. Decernens idem dominus noster dominus imperator, ut predicti cives, homines et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque condicionis dignitatis vel status existant, eadem lege specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas incident eo ipso. Ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, subscriptam legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro et predictorum coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali auctoritate ad predictos Argentinensis ecclesie homines, cives et subditos reductam esse specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie subditos constat in his tam preteritis quam modernis temporibus multifarie deliquisse[K 8], prout in imperialibus literis super hoc editis clarius continetur. Cuius quidem legis [103] sanctioni rite consensimus, eiusque ad cives, homines et subditos Argentinensis ecclesie reductionem sive reflexionem, sicut de consilio nostro prodiit, ita ratificamus, eique nostrum adhibemus presencium tenere consensum, eamque vice auctoritatis et nomine supradicti genitoris nostri, ut ducis Saxonie, sacri imperii archimarescalli et principis electoris, et ut procurator eius constitutus[K 9], sufficiens ad hoc mandatum habens, ex certa scientia presentibus approbamus, universa nihilominus privilegia super predicta[K 10] pfallburgeriorum prohibitione a sacro imperio pro sepedicta Argentinensi ecclesia obtenta et per supradictum dominum nostrum, dominum imperatorem modernum tam sub regali quam imperiali nomine et titulo sollempniter confirmata et de novo collata ratificamus et ut princeps elector similiter approbamus et ad predictorum omnium memoriam sempiternam ad preces[K 11] reverendi[K 12] in Christo patris domini Iohannis Argentinensis episcopi sigillum nostrum duximus presentibus appendendum.

Datum Nürenherg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto[K 13], nona indictione, feria tercia post epiphaniam Domini.

Beide Stücke sind überliefert in Abschriften aus dem Ende des 16. Jahrhunderts im Bezirksarchiv zu Straßburg unter G 495. A nach Vergleichung von A. Hessel, B nach Abschrift von H. Kaiser. Die Orthographie und leichtere Schreibfehler sind berichtigt. Unter der gleichen Nummer befinden sich dort auch die Willebriefe der übrigen Kurfürsten vom gleichen Datum mit Ausnahme desjenigen Boemunds von Trier. Alle tragen den Revisionsvermerk B. Johanns IV., der am 2. Mai 1592 starb. So gegenüber den abweichenden Angaben im UB. d. St. Straßburg V, 1, Nr. 369, S. 318 f. nach freundlicher Mitteilung H. Kaisers.

Textkritische Anmerkungen

  1. possessione Hs.
  2. presentimus Hs.
  3. senior Hs.
  4. procuratorque et Hs.
  5. tam Hs.
  6. perhibitum Hs.
  7. pfallburgerios Hs.
  8. deliquisse et Hs.
  9. continens Hs.
  10. praedia Hs.
  11. so A; partes Hs.
  12. venerabilis A
  13. so A; 1356 Hs.