Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/387

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 26. 101


coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali eciam auctoritate ad iam dictos Argentinensis ecclesie homines, cives et subditos reductam esse per nos specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie homines, cives et subditos constat in his tam preteritis quam modernis temporibus multifarie deliquisse, prout in literis nostris imperialibus super hoc editis clarius continetur; cuius quidem legis sanctioni per nos ut imperatorem Romanum condite et solempniter ac publice promulgate, nos ut rex Boemie, sacri imperii archipincerna et princeps elector, rite et sponte consensimus ac presentibus[K 1] consentimus eiusque ad cives, homines ac subditos antedicte Argentinensis ecclesie reductionem et reflexionem premissam, sicut de nostro et coelectorum nostrorum consilio prodiit, ita ratificamus eique nostrum adhibendo consensum eam tanquam princeps elector, ut premittitur, ex certa sciencia approbamus universa nihilominus privilegia de prefata pfalburgeriorum prohibicione a sacro imperio pro ecclesia Argentinensi obtenta hactenus et concessa ac per maiestatem nostram tam sub regali Romanorum quam imperiali nomine et titulo solempniter confirmata ac eciam de novo collata ratificantes et ut princeps elector similiter approbantes. Et ad premissorum omnium memoriam sempiternam ad preces venerabilis Iohannis Argentinensis episcopi, principis, consanguinei et consiliarii nostri dilecti, sigillum imperialis nostre maiestatis presentibus duximus appendendum.

Datum Nüremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, nona indictione, secundo Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

B.

Nos Rudolphus iunior Dei gratia Saxonie dux, senioris[K 2] filius illustris et magnifici principis domini Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, procurator[K 3] et specialis nuncius ad subscripta et alia universaliter ipsum genitorem nostrum, ut principem electorem sacri imperii, quovis modo tangentia cum plenissima potestate et administratione


  1. presentimus Hs.
  2. senior Hs.
  3. procuratorque et Hs.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 101. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/387&oldid=- (Version vom 1.8.2018)