Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/27

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

nec tuam timeo indignationem, tanti viri fretus patrocinio. Scotus sum ex familia Comitum de Hundley, nunc Ducum de Gordon oriundus, per proavum meum Iuvenis 14 annorum missus sum in Germaniam 1718. In Benedictinos Scotus Wirceburgi habitantes incidi, a quibus illectus monasticam profiteor. Anno 1722, ubi studiis sedulam operam navavi, ita ut – et crescentibus annis crevit diligentia; ac praecipue cum theologicis studiis animum adieci omni conatu in eversionem haeresis ut existimabam, incubui, et quibus maxime argumentis oppugnari posset, in patria, in quam reditum moliebar, sedulo indagavi; verum in ipso cursu multa offendi hinc inde apud ipsos scholasticos auctores, quae suspecta etiam tunc videbantur, at non multum curarum iniecerunt; deinde studia linguarum Orientalium, praecipue graecae et hebraicae adieci, quibus historiam sacram et prophanam, et geographica studia adieci: his studiis intentus solidissimum librum celeberrimi Cypriani de origine et incremento Papatus nanciscor, quem posthabitis praeiudiciis a capite ad calcem semel iterumque studiose perlegi, cuius libri rationibus cum satis facere haud possum, nascitur ingens in mente mea etiam nolenti mihi de veritate religionis Pontificiae dubitatio.[1]



  1. Beyde Briefe, so wohl dieser an den Herrn Minister von Münchhausen, als auch der folgende an Herrn Abt Böhmer sind nicht ganz. Ich weiß nicht, [387]