Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/22

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ut argumentandi methodum scholasticam usitatam apud plerosque Pontificios tibi indicem, Volui tantum recens exemplum ostendere, quot modis soleant IESVITAE eludere veritates evidentes, et quam ipsorum, sicut et caeterorum Pontificiorum ingenia tendant recta via ad Pyrrhonismum.


Responsoria Cypriani.

     Reverende Pater!

Epistolam tuam paucis ante obitum diebus Celsissimo Principi meo miseram, a quo tradita fuerat viro cuidam magno, ut, ea lecta, argumentum paulo copiosius exponeret. Is, finita relatione iussus est eam in mensa moribundi lectulo adstante, reponere; inde in rerum omnium confusione, quo sit abiecta nescio. Quam ob rem auctor tibi sum, ut si copia eius tibi in promptu est, denuo describas, et quantocius ad me mittas. Senties enim divinam bonitatem tui per celsissimum Principem qui nunc regnat, curam non minus quam a beato parente fortassis factum esset, habituram. Sed tu orabis Deum, ut Spiritum S. tibi doctorem auctoremque perpetuum largiatur, sicque te institues, ne consilii tui ratio iis innotescat, qui nunquam audiverunt illud Platonis: errantis poena est doceri. Vale. Christus Iesus te sospitet.

T. omni studio C.

     die 30 May.