Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/20

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Ecclesiae in lucem emisso tempus aliquod tibi elapsum fuerit.


Alia eiusdem ad eundem epistola.

Etsi, quas dedi ad te, duobus ante mensibus, hactenus sine responso dimissae litterae meae, animum a scribendo, ac te interpellando merito deterrere debere videantur; timor tamen, ne forte ad alienas manus inopinato devenerint, animum ita perturbat, et angit, ut nullus dubitem praesentes ad te dirigere. Fateor praeterea, vehemens dudum mentem subiit admiratio, quod in causa optima et maximi ad salutem meam momenti a te hucusque fuerim quasi neglectus; non fugiunt quidem gravissima ac frequentissima mentem et notitiam meam negotia, quorum ipse solus molem sustines, at, quem fugit, humanitatem tuam his omnibus longe maiorem, et superiorem semper extitisse? quae maximis occupationibus distracta nemini responsum solita est unquam denegare. Huius rei cognitio in causa fuit, ut cresceret indies aestuantis mei pectoris anxietas, et an litterae meae ad te fuerint delatae, magis magisque ambigerem: Ex qua dubitatione


    Zur damahligen Zeit war das dem großen Haufen eine höchst willkommene Speise. P. Marian ekelte sie schon dazumahl an, und er gesteht in seiner Apologie an den Weihbischoff: daß er dieses Buch bisweilen

    „librum miserabilem, et farraginem fabularum Romanensium“

    genannt habe.