Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/15

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

forte impendente naufragio libertatis et vitae. Iure proinde meo a te, Vir summe Rev. postulo, ut proxima data opportunitate hunc aestuantis animi timorem sedare haud graveris, ut ipse modo, quo possum optimo, mihi, fidei, ac saluti meae possim consulere, si abs auxilio tuo, ac tanti Principis tui, quem terris ereptum vehementissime doleo, non fit mihi sperandum quidquam, saltem consilio tuo in re gravissima, oro atque obtestor, ne sim destitutus. In prima, quam ad te exaravi epistola, causam mutatae Religionis exposui breviter, et indicavi, quod tuus de origine et incremento Papatus liber primos mihi de Religione Pontificia scrupolus iniecerit, tanquam semina nasciturae aliquando in meo pectore veritatis. Dein, quanto studio in veritatem detegendam incubuerim, quibus hanc in rem subsidiis fuerim instructus, candide aperui, nec celavi genus meum, ratus, hoc etiam incitamento tibi fore, ut auxilium mihi tuum non denegares: praeterea addidi, et a me incudi et examini subiicienda, quae per duos annos ex omnibus quos nancisci poteram libris, collegeram, quod et ex parte feci, nihil omittens, quod causae iustissimae et verissimae servire posse videbatur; et eas etiam rationes pro firmanda doctrina mea excogitavi, quae mihi saltem eo maioris videntur esse ponderis, quod acutissimi in huiate Vniversitate Iesuitae nullam solutionis rationem potuerint invenire. Vtinam mihi per tempus liceret, unam aut alteram rationem, quam contra potestatem Papae in temporalibus,