Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/12

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

quod quam certum sit multis exemplis possum evincere, et aliquot quae intra duos hic annos contigere, ex Medicorum scientia ostendam: liber erit satis magnus, et ut etiam rudes capiant inde utilitatem aliquam, familiaribus colloquiis constat; Germanica ubique lingua personae utuntur, quarum prima Romanensium partes sustinet, altera Protestantium, et suam tot rationibus munit sententiam, ut Pontificius nil habeat, quod reponat. Argumenta Romanensium ita proposui omnia, ut existimem, illos non posse me studio partium abreptum conqueri. Nihil dissimulavi, sciens efficacissimam hanc methodum esse, ad convincendos animos. Contra traditiones Romanas prolixus sum, evidenter ostendens: illas admitti non posse in dogmatis fidei. Contra transsubstantiationem ex Tillotsono potissimum disputo, licet alia ad captum utor methodo; fateor, vir summe Reverende, me hac unica forte in re dissentire a Lutheranis, non enim possum mihi persuadere, sententiam Lutheranorum esse sententiam antiquae Ecclesiae, etsi Petrus de Marca fateatur, Africanos Patres admisisse: post consecrationem remanere panem et vinum, nullam autem eorum sententiam fuisse. Quod summam rei attingit, potius Calvinianam credo, etsi neminem, propter dissensum hac in re damnare sustineam, convenimus in necessariis; licet dissensum meum hac in re sola non possum non tibi candide aperire paratus tamen meliora doceri.