Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/32

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

abstinuerit, de materiis satis argute enucleatis nil unquam aliis communicaverit, imo magnam eorundem partem cassarit, ac abjecerit, prout satis liquet ex fragmentis jam ante Processum Inquisitionis in loco obscuri nominis repertis:

Suffragatur insuper ejusdem causae ingens ille animi candor, ac sinceritas, qua omnia sua facta, et errata ita ingenue confessus est, ut nulla in scriptis ac responsionibus suis, adhibita etiam omni commissariorum industria, contradictio vel ambiguitas inveniatur, adeo, ut verisimile sit, quod sicut in uno, licet sibi contrario, uerax est, ita et in reliquis dictis suis uerax habendus sit.

Neque praetereundum videtur, quod sit primo lapsus quodque nunquam fuerit correctus: insuper quod S. Pontifex nuper publicari fecerit omnibus regularibus apostatis, haereticis etc. remissionem poenae, si redierint ad Ecclesiam, id quod aliqua saltem ratione patrocinari poterit nostro Inquisito Apostasiam meditanti, ne sit deterioris conditionis, quam apostata effectivus etc.

Ex his conficere licet, quod sicut ex falso zelo, non vero ex obstinatione cum Saulo persequutus est Ecclesiam Dei supra multos coaetaneos suos, abundantius aemulator existens propriarum opinionum suarum, ita et cum eodem misericordiam consequutus fuerit, quia ignorans fecit in incredulitate, ut proin haec ipsa manifestatio errorum, ac eorundem castigatio pro