Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/30

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Nec obstat, quod debuisset et potuisset majori cura inquirere in illas rationes sive authoritates, uel tales consulere, a quibus melius informari ac suis scrupulis et dubiis liberari posset; hoc equidem probat illum peccasse peccato, ut ajunt, infidelitatis, prout ipse se huius delicti reum agnoscit; absque eo quod incurrerit grauissimum crimen haeresis, a quo secundum communem theologorum opinionem quaecunque ignorantia etiam vincibilis, crassa, et affectata excusat, utpote excludens veram pertinaciam ad haeresin essentialiter requisitam:

Et vero, quod talis ignorantia vel saltem inevidens facile dari possit, circa veritates remotiores, et minus clare revelatas, maxime in concursu argumentorum oppositorum, quando ad speciem fortiorum, satis constat etiam in viris doctis.

Accedit quod magna consideratione dignum est, inquisitum alias bene natum ac valde morigeratum, uti constat ex eius conuersatione nobili ac modesta, ab incunabulis studuisse timori Domini, et tam extra, quam intra statum religiosum singulari virtutis ac religionis testimonio commendatum fuisse, quodque de nullo omnino scandalo diffamatus, immo inter coaetaneos suos, velut exemplar propositus fuerit, novissime etiam ex abbatia S. Galli, ubi per 18 menses commoratus erat, praeclarum vitae ac disciplinae regularis attestatum retulerit, adeo, ut praesumi nequeat, eum vel doctrinae haereticae venenum omnino potuisse celare, vel