Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/29

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Restat igitur decidendum, an Processus Inquisitionis ita instructus censendus sit, ut inquisitus ob praemissa omnia vel ob quaedam illorum declarandus sit, incidisse in crimen haeresis formalis, et in poenas tam spirituales quam temporales contra haereticos latas, ac statutas?

Rationes dubitandi.

Pro negativa et in favorem inquisiti militare videtur, quod cum haeresis formalis duo copulatiue requirat, errorem in intellectu, et pertinaciam in voluntate, haec secunda conditio non verificetur in casu, ubi errans non fuit pertinax, talis nempe, qui juxta sententiam S. Augustini agnoscens se recedere a vera Ecclesia, ex superbia tamen et obduratione mentis, ne videretur errasse, obstinate in sua opinione perstiterit;

Is enim saepius coram Deo, et hominibus est contestatus, se aliter interius persuasum, seque ex defectu sufficientis evidentiae credibilitatis non posse articulis controuersis praestare assensum fidei; paratum se tamen esse, quamprimum necessaria motivorum evidentia sibi affulserit, omnia et singula promtissime credere, quem in finem etiam opem divinam instanter imploraverit, ut constat ex eius scriptis;

Quin ex eius epistolis ad Protestantes directis satis apparet, quod lectis argumentis eorumdem fluctuaverit animo, et quid sibi agendum foret, anxius inquisiverit ad latrantis conscientiae stimulos sedandos.