Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/17

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

esse. Quare sub motivo necessariae praeparationis ad graue munus Missionis per exercitia spiritualia dextre et sine strepitu d. 1mo Augusti conductus fuit ad seminarium, vbi libris ac discursibus spiritualibus ad recollectionem dispositus fuit. Interim vero facta est perquisitio in eiusdem cella et non sine stupore inventa fuit farrago scriptorum et librorum perversorum, nempe Chemnitii, Dallaei, Grotii, scripta theologica Cypriani, Acta eruditorum, Petri Molinaei de Monarchia Papae ac duorum Anglorum, et praeter super memoratas epistolas, repertus fuit tractatus ille ab eodem in litteris suis saepe commendatus, idiomate germanico conscriptus, ac in formam dialogi redactus, in quo ipse sub nomine Aristobuli Protestantis declarat suam sententiam Amico ac fratri Eusebio, qui eidem quasi Catholicus, rationes ac dubia sua proponit, in sine tamen se plerumque convictum confitetur. Titulus autem praefati operis hic est:

.

„Religions-Gespräch von der Wahrheit der Protestantischen und Falschheit der Päbstl. Religion, die falsche Lehre des Pabstthums, die Schuldigkeit die römische Religion zu verlaßen, dargethan in unterschiedlichen Gesprächen zwischen Eusebio, einem Römischgesinnten und Aristobulo einem von den Römischen ausgegangenen Protestanten.