Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/14

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

tribuit, vt devotionibus et exercitiis regularibus sese vix non totum subtraxerit, negligendo ascesin, et ea quae ad perfectionem religiosam pertinent, fectando vero potissimum illa, quae pruritui acuti intellectus satisfacere ac plausum conciliare poterant. Cumque Abbas atque conventus persuasi essent, ipsum hac ratione sibi providere de iis, quae ipsi pro futura missione inferuire possent, omnem eidem exemptionem indulserunt.

Verum non contentus Inquisitus, clandestina compilatione tractatus satis voluminosi super quaestionibus religionis, litterarum etiam commercium instituit cum Bibliothecario Norimbergensi, Moerl, et cum Bibliothecario Gothano, Cypriano, in cuius notitiam venit in aedibus D. Eckard. Primo quidem exposuit sua dubia in fide vel potius perversos sensus suos de doctrina ecclesiae catholicae, cum declaratione rationum, quare Protestantium religionem praeferat catholicae; quodque ex auctoribus ibidem recensitis excerpserit corpus doctrinae redactum more methodico in lingua germanica, vt etiam rudes exinde capere possent vtilitatem.

Recepit quidem a praefecto Moerl responsorias, sed breui stilo ac aenigmatice exaratas, quibus in substantia sese Inquisito, si aliquando ad lares Norimbergenses redire ei contigerit, ad quaevis officiorum genera praestanda facillimum exhibuit. Prolixior fuit communicatio cum D. Cypriano, ad quem aliquoties direxit litteras, quibus se eius patrocinio, eoque