Hauptmenü öffnen

Privileg Karls IV. für den Erzbischof Wilhelm von Köln (Jan. 1356)

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. für den Erzbischof Wilhelm von Köln (Jan. 1356)
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 103-109.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 25. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[103]
27.

Karl IV. verleiht dem Erzbischof Wilhelm von Köln und der Kölner Kirche ein besonderes Privileg über den Inhalt der inserierten Kapitel IX. X. XI. XIII und XV der Goldenen Bulle. — Sulzbach 1356, Januar 25.

| In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clementia Romanorum imperator [104] semper augustus et Boemie rex.| Ad perpetuam rei memoriam.

Licet alias in solempni curia Nurembergensi cum consilio et in presentia venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum omnium ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum, nobilium ac magnatam plures leges et constitutiones imperiales modernis ac futuris temporibus oportunas edendas duxerimus et solempniter promulgandas, quibus imperii sacri subditos ligari constat universaliter singulos et singulariter universos, tamen ad insignem Coloniensem ecclesiam, notabile membrum Romani imperii, specialis gerentes amoris affectum, et venerabilem Wilhelmum eiusdem archiepiscopum sacri imperii per Itatiam archicancellarium, principem ac devotum nostrum dilectum, meritis eius hoc rite poscentibus, favore prosequentes et gratia siugulari, quasdam ex legibus antedictis, quas conditioni ecclesie prefate potissime convenire prospeximus, ad eandem specialiter reflectentes ecclesiam in perpetuum privilegium eidem ecclesie et archiepiscopo suo, qui est et qui pro tempore fuerit, duximus concedendas, decernentes et auctoritate imperatoria de imperialis eciam potestatis plenitudine presenti edicto perpetuis valituro temporibus ex certa scientia sanccientes, ut ecclesia et archiepiscopus antedicti huiusmodi legibus, quas presentibus de verbo ad verbum inseri plene mandavimus, libere gaudeant perpetuo et fruantur, et ecclesie ac archiepiscopi predictorum subditi, cuiuscunque dignitatis, status aut conditionis existant, ad earum observantiam inconvulsam non solum eo modo, quo hiisdem legibus universi sacri imperii subditi ligari noscuntur, verum eciam presentis nostri privilegii imperialis ac decreti virtute perpetuis temporibus teneantur. Tenor autem legum ipsarum per omnia sequitur in hec verba:

(IX) Presenti constitutione imperpetuum valitura statuimus ac de certa scientia declaramus, quod successores nostri Boemie reges necnon universi et singuli principes electores ecclesiastici et seculares, qui perpetuo fuerint, universas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscunque generis metalli ac eciam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscunque temporibus in regno predicto ac terris et pertinentiis eidem regno [105] subiectis, necnon supradicti principes in principatibus, terris, dominiis et pertinentiis suis tenere iuste possint et legitime possidere cum omnibus iuribus, nullo prorsus excepto, prout possunt seu consueverunt talia possideri, necnon Iudeos habere, theolonea in preterito statuta et indicta percipere, quodque progenitores nostri reges Boemie felicis memorie ipsique principes electores ac progenitores et predecessores eorum legitime potuerint usque impresens, sicut hoc antiqua laudabili et approbata consuetudine diuturnique ac longissimi temporis cursu prescripta noscitur observatum.

(X) Item: Statuimus preterea, ut regi Boemie successori nostro, qui fuerit pro tempore, sicut constat ab antiquo illustris memorie Boemie regibus nostris predecessoribus licuisse et in possessione pacifica continua ipsos fuisse iuris subsequentis: videlicet monetas auri et argenti in omni loco et parte regni sui et subiectarum ei terrarum et pertinentiarum omnium, ubi rex ipse decreverit sibique placuerit, cudi facere et mandare sub omni modo et forma in regno ipso Boemie in hiis ad hec usque tempora servatis; quodque futuris perpetuo Boemie regibus, hac nostra imperiali constitutione et gratia perpetuo valituris, a quibuscunque principibus, magnatibus, comitibus ac personis aliis quascunque terras, castra, possessiones, predia sive bona liceat emere, comparare seu in donum vel donationem ex quacunque causa aut in obligationem recipere sub talium terrarum, castrorum, possessionum, prediorum seu bonorum conditione consueta, ut videlicet propria recipiantur vel comparentur ut propria, libera velut libera, et ea, que dependent in feudum, similiter emantur in feudum, seu comparata taliter teneantur; ita tamen, quod ipsi reges Boemie de hiis, que hoc modo comparaverint vel receperint et regno Boemie duxerint applicanda, ad pristina ac consueta iura de talibus sacro explenda et reddenda imperio sint astricti. Presentem nichilominus constitutionem et gratiam virtute presentis legis nostre imperialis ad universos principes electores tam ecclesiasticos quam seculares, successores et legitimes heredes ipsorum plene extendi volumus sub omnibus modis et condicionibus, ut prefertur.

(XI) Item: Statuimus eciam, ut nulli comites, barones, nobiles, feudales, vasalli, castrenses, milites, clientes, cives, burgenses, nulle quoque persone Coloniensi, Maguntinensi et Treverensi ecclesiis subiecti vel subiecte, cuiuscunque status, conditionis vel dignitatis existant, ad cuiuscunque actoris instantiam extra territorium et terminos ac limites earundem ecclesiarum et pertinentiarum suarum ad quodcunque aliud [106] tribunal seu cuiusvis alterius preterquam archiepiscoporum Maguntinensis, Treverensis et Coloniensis et iudicum suorum iudicium citari potuerint temporibus retroactis vel trahi seu vocari debeant perpetuis inantea temporibus sive possint, sicut preteritis invenimus temporibus observatum. Quod si contra presens edictum nostrum predictos ecclesiarum Treverensis, Maguntinensis seu Coloniensis subditos vel eorum aliquem seu aliquos ad cuiuscunque instantiam seu ad cuiuscunque tribunal pro quacunque causa criminali, civili vel mixta seu quocunque negocio extra territorium, limites seu terminos dictarum ecclesiarum vel alicuius earum citari contingeret, comparere vel respondere minime teneantur, et citatio ac processus et sentencie interlocutorie vel diffinitive contra non venientes a talibus iudicibus extraneis late vel facte, fiende vel ferende necnon precepta et premissorum executiones et omnia, que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi, attemptari possent vel fieri, irrita decernimus eo ipso. Adicientes expresse, quod nulli comiti, baroni, nobili, feudali, vasallo, castrensi, militi, clienti, civi, rustico, nulli demum persone ecclesie huiusmodi subiecte seu eius incole, cuiuscunque status, dignitatis vel conditionis existant, a processibus, sententiis interlocutoriis et diffinitivis sive preceptis archiepiscoporum et ecclesiarum huiusmodi vel suorum officiatorum temporalium aut executionibus eorundem contra se in archiepiscopali seu officiatorum predictorum iudicio factis aut latis, habitis vel ferendis inantea vel fiendis ad quodcunque tribunal aliud liceat appellare, quamdiu in archiepiscoporum predictorum et suorum iudicio querulantibus non fuerit iusticia denegata. Appellationes contra hoc factas non recipi statuimus cassasque et irritas nunciamus. In defectu vero iusticie predictis omnibus ad imperialem duntaxat curiam et tribunal seu iudicis immediate in imperiali curia pro tempore presidentis audientiam, et eciam eo casu non ad quemvis alium iudicem sive eciam delegatum hiis, quibus denegata fuerit iusticia, liceat appellare. Quicquid vero contra premissa factum fuerit, sit irritum eo ipso. Eandem constitutionem virtute presentis legis nostre imperialis ad illustres comitem Palatinum Reni, … ducem Saxonie et marchionem Brandemburgensem, principes electores seculares sive laicos, heredes, successores et subditos eorum plene extendi volumus sub omnibus modis et conditionibus, ut prefertur.

(XIII) Item: Preterea statuimus et hoc imperiali perpetuo sanccimus edicto, quod universa privilegia et littere quibuscunque personis, cuiuscunque status, preminentie vel dignitatis existant, seu [107] civitatum, opidorum et quorumlibet locorum universitatibus super[K 1] quibuscunque iuribus, gratiis, emunitatibus, consuetudinibus seu rebus aliis eciam proprio motu seu alias a nobis vel recolende memorie divis Romanorum imperatoribus et regibus predecessoribus nostris sub quibuscunque verborum tenoribus concessa et concesse seu a nobis vel successoribus nostris, Romanorum imperatoribus et regibus, futuris temporibus concedenda seu eciam concedende non debeant aut possint libertatibus, iurisdictionibus, iuribus et honoribus seu dominiis principum electorum sacri imperii ecclesiasticorum et secularium aut alicuius ipsorum in aliquo[K 2] penitus derogare, eciam si in talibus privilegiis et litteris quarumlibet personarum, cuiuscunque preminentie, dignitatis aut status extiterint, ut prefertur, seu universitatum huiusmodi expresse cautum sit vel fuerit in futurum, quod revocabilia seu revocabiles esse non debeant, nisi de ipsis et toto in eis comprehenso tenore in tali revocatione fieret de verbo ad verbum seriatim mentio specialis. Huiusmodi namque privilegia et litteras, si et inquantum libertatibus, iurisdictionibus, iuribus aut honoribus seu dominiis, que superius exprimuntur, dictorum principum electorum aut alicuius ipsorum derogare vel obviare censentur in aliquo, quoad hoc revocamus ex certa scientia et cassamus revocataque et revocatas intelligi et haberi decernimus de plenitudine imperatorie potestatis.

(XV) Item. Detestandas preterea et sacris legibus reprobatas conspirationes et conventiculas seu conventiculas illicitas in civitatibus et extra vel inter civitatem et civitatem, inter personam et personam seu inter personam et civitatem pretextu parentele seu receptionis in cives vel alterius cuiuscunque coloris coniurationes, insuper et confederationes et pacta necnon et consuetudinem circa huiusmodi introductam, quam censemus potius corruptelam, reprobamus, dampnamus et ex certa scientia irritamus, quas civitates seu persone cuiuscunque dignitatis, conditionis aut status sive inter se sive cum aliis absque auctoritate dominorum, quorum subditi vel ministeriales seu in quorum districtu consistunt, eisdem dominis nominatim non exceptis fecerunt hactenus et facere presumpserint in futuro, sicut eas per sacras divorum augustorum predecessorum nostrorum leges prohibitas non ambigitur et cassatas; illis confederationibus et ligis duntaxat exceptis, quas principes et civitates ac alii super generali pace provinciarum atque terrarum inter se firmasse noscuntur; illas enim nostre declarationi [108] specialiter reservantes in suo decernimus vigore manere, donec de hiis aliud duxerimus ordinandum personam singularem, que de cetero contra tenorem presentis constitutionis legis nostre antique super hoc edite confederationes, colligationes, conspirationes et pacta huiusmodi inire presumpserint, ultra penam legis eiusdem notam infamie et penam decem librarum auri, civitatem vero vel universitatem in hanc legem nostram similiter committentem centum librarum auri necnon omissionis libertatum et privilegiorum imperialium penas incurrere decernimus eo ipso, medietate pene huiusmodi pecuniarie fisco imperiali, reliqua vero domino districtus, in cuius preiudicium facte fuerint, applicanda.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, nostre imperialis celsitudinis indignationem incursurum se noverit et offensam. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis. | Testes huius sunt: illustres Rudolphus dux Saxonie, Bolko Falkembergensis, Iohannes Oppavie et Ratiborie et Bolko Opoliensis duces, necnon nobiles Ulricus de Rosemberg, Sdenko de Sternberg et quamplures alii fidedigni. Presentium sub bulla aurea typario nostre maiestatis impressa testimonio litterarum.

Datum in Sulczbach anno nativitutis Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, VIIII. indictione, VIII. Kalendas Fehruarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

A. Original im Staatsarchiv zu Düsseldorf (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum). Nach einer von der Direktion des Archivs mitgeteilten Abschrift im Apparat der Mon. Germ. Siegel und Siegelfäden nicht mehr vorhanden. Monogramm rechts unten im Texte. Auf der Rückseite: Rm Hertwicus.

B. Neuausfertigung nach dem Register in demselben Archiv (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum. Alte Nummer 779). Nach einer gleichfalls von der Direktion übersandten Abschrift ebenfalls im Apparat der Mon. Germ. Siegel abgefallen, doch sind die gelb-seidenen Siegelfäden noch vorhanden. Monogramm wie in A. Auf dem Buge rechts: Sumptum de registro de mandato cesaris Nicolaus Camericensis prepositus. Auf der Rückseite: R. Wilhelmus Kortelangen. Diese Neuausfertigung dürfte nicht vor 1367 hergestellt sein. [109]

Ferner ist die Urkunde überliefert in 3 Transsumten und 2 Kopialbüchern desselben Archivs und in einem Kopialbuche des Staatsarchivs zu Münster. - Böhmer-Huber Nr. 2427 und damit identisch Nr. 6872.

Der vorstehende Abdruck der Urkunde folgt dem Original A, doch ist B zur Verbesserung einzelner Schreibfehler des Originals herangezogen, während beiden gemeinsame Fehler beibehalten sind. Die inserierten Kapitel der Goldenen Bulle, denen ich die Kapitelzahlen in runden Klammern vorgesetzt habe, sind durch kleineren Druck bezeichnet. Abweichungen vom Texte der Goldenen Bulle sind durch Sperrdruck hervorgehoben.

Textkritische Anmerkungen

  1. so B; sub A.
  2. so B; alicui A.