Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/390

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
104 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


semper augustus et Boemie rex.| Ad perpetuam rei memoriam.

Licet alias in solempni curia Nurembergensi cum consilio et in presentia venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum omnium ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum, nobilium ac magnatam plures leges et constitutiones imperiales modernis ac futuris temporibus oportunas edendas duxerimus et solempniter promulgandas, quibus imperii sacri subditos ligari constat universaliter singulos et singulariter universos, tamen ad insignem Coloniensem ecclesiam, notabile membrum Romani imperii, specialis gerentes amoris affectum, et venerabilem Wilhelmum eiusdem archiepiscopum sacri imperii per Itatiam archicancellarium, principem ac devotum nostrum dilectum, meritis eius hoc rite poscentibus, favore prosequentes et gratia siugulari, quasdam ex legibus antedictis, quas conditioni ecclesie prefate potissime convenire prospeximus, ad eandem specialiter reflectentes ecclesiam in perpetuum privilegium eidem ecclesie et archiepiscopo suo, qui est et qui pro tempore fuerit, duximus concedendas, decernentes et auctoritate imperatoria de imperialis eciam potestatis plenitudine presenti edicto perpetuis valituro temporibus ex certa scientia sanccientes, ut ecclesia et archiepiscopus antedicti huiusmodi legibus, quas presentibus de verbo ad verbum inseri plene mandavimus, libere gaudeant perpetuo et fruantur, et ecclesie ac archiepiscopi predictorum subditi, cuiuscunque dignitatis, status aut conditionis existant, ad earum observantiam inconvulsam non solum eo modo, quo hiisdem legibus universi sacri imperii subditi ligari noscuntur, verum eciam presentis nostri privilegii imperialis ac decreti virtute perpetuis temporibus teneantur. Tenor autem legum ipsarum per omnia sequitur in hec verba:

(IX) Presenti constitutione imperpetuum valitura statuimus ac de certa scientia declaramus, quod successores nostri Boemie reges necnon universi et singuli principes electores ecclesiastici et seculares, qui perpetuo fuerint, universas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscunque generis metalli ac eciam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscunque temporibus in regno predicto ac terris et pertinentiis eidem regno

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 104. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/390&oldid=- (Version vom 1.8.2018)