Hauptmenü öffnen

Pfalbürgerprivilegien Karls IV. für Johann von Straßburg

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Pfalbürgerprivilegien Karls IV. für Johann von Straßburg
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 96-99.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 8. und 12. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[96]
25.

Karl IV. verleiht dem Bischof Johann von Straßburg das Pfalbürgergesetz der Goldenen Bulle (c. XVI) als Privileg und wiederholt dieses vier Tage später. — Nürnberg 1356, Januar 8 und 12.

In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen.

Karolus quartus divina favente[K 1] clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod, licet alias imperialem legem de pfalburgeriis et eorum abolicione seu prohibicione generalem in solempni curia nostra imperiali cum omnibus principibus electoribus sacri imperii tam ecclesiasticis quam secularibus in Nuremberg celebrata duxerimus promulgandam, quia tamen evidens est et constat notorie, ecclesiam Argentinensem retroactis temporibus super hoc a sacro fore privilegiatam imperio, quod in eius territorio et toto districtu imperialibus privilegiis fuit et est districte prohibitum, ne quis cives, homines et subditos ipsius ecclesie in pfalburgerios auderet suscipere, et consuetudo contraria ymmo pocius corruptela legalibus sanctionibus inimica infra eiusdem ecclesie limites extitit totaliter extirpata, idcirco ad reprimendas perversorum hominum versucias et conatus, quibus nonnulli iamdicte Argentinensis[K 2] ecclesie cives, homines et subditi contra eandem ecclesiam eiusque pontifices in hiis, sicut frequenter accepimus, tam retroactis quam eciam modernis noscuntur temporibus multifarie deliquisse, eandem imperialem legem nostram ex certa scientia specialiter et expresse ad ipsam Argentinensem ecclesiam, ymmo ad eius cives, homines et subditos, cuiuscunque dignitatis, condicionis aut status [97] existant, volumus et auctoritate imperiali decernimus perpetuis debere temporibus pertinere et ibidem per eosdem precise et singulariter observari, nullis omnino privilegiis, statutis, consuetudinibus, graciis vel indultis per quoscumque divos Romanorum imperatores vel reges predecessores nostros quandocunque[K 3] et sub quacunque verborum forma concessis vel datis aut fortasse imposterum concedendis et dandis huic nostre legi imperiali obviantibus quovis modo eiusdem legis nostre transgressoribus quomodolibet[K 4] profuturis, universa nichilominus privilegia super predictorum pfalburgeriorum prohibicione a sacro imperio pro ipsa Argentinensi[K 5] ecclesia temporibus retroactis obtenta et per nos tam sub regali quam imperiali nomine et tytulo solempniter confirmata et eciam de certa sciencia de[K 6] novo collata imperiali auctoritate decernentes in suo robore perpetuo permanere. Tenor vero dicte[K 7] legis nostre imperialis, de qua supra fit mencio, per omnia talis est: Cetenim quia nonnulli cives et subditi principum, baronum et aliorum hominum, sicuti frequens ad nos querela perduxit, iugum originarie subiectionis querentes abicere, ymmo ausu temerario contempnentes, in aliarum civitatum cives recipi se procurant et frequencius in preterito procurarunt et nichilominus in priorum dominorum, quos tali fraude presumpserunt vel presumunt deserere, terris, civitatibus, opidis et villis corporaliter residentes civitatum, ad quas hoc modo se transferunt, libertatibus gaudere et ab eis defensari contendunt, qui in partibus Alamanie pfalburger consueverunt vulgariter appellari; quoniam igitur patrocinari non debent alicui fraus et dolus, de imperatorie potestatis plenitudine, omnium principum electorum ecclesiasticorum et secularium sano accedente consilio, ex certa sciencia statuimus et in presenti lege perpetuo valitura sanctimus: quod predicti cives et subditi eis, quibus subsunt, taliter illudentes in omnibus terris, locis et provinciis sacri imperii a presenti die imposterum civitatum, in quarum cives tali fraude recipi se[K 8] procurant vel hactenus procurarunt, iuribus et libertatibus in nullo penitus pociantur, nisi ad huiusmodi civitates corporaliter et realiter transeuntes ibique larem foventes continue et vere, ac non ficte residenciam facientes debita onera et municipalia [98] subeant munera in eisdem. Si quis vero contra presentis nostre legis tenorem recepti sunt vel fuerint in futurum, illorum recepcio omni careat firmitate, et recepti, cuiuscunque condicionis, dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus sive causa civitatum, ad quas recipi se procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur, non obstantibus quibuscunque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus observatis quantocunque tempore et obtentis, quas et que, in quantum presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa sciencia revocamus de predicte imperialis plenitudine potestatis omnique carere decernimus robore firmitatis, circa premissa omnia principum, dominorum et aliorum hominum, quos taliter deseri contigit vel continget imposterum, iuribus circa personas et bona subditorum quorumqunque ipsos sepedicto modo deserencium semper salvis. Hos nichilhominus, qui sepedictos cives et subditos alienos recipere contra presentis nostre legis disposicionem presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino non dimiserint infra mensem post intimacionem presencium eis factam, penam centum marcarum auri puri pro transgressione huiusmodi tociens, quociens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, quarum medietas imperiali fisco nostro, reliqua[K 9] vero dominis illorum, qui recepti fuerint, irremissibiliter applicetur. Ad premisse vero legis evidenciam ampliorem et rei memoriam sempiternam presens privilegium nostrum venerabili Iohanni Argentinensi episcopo, principi, consanguineo et consiliario nostro dilecto, eiusque successoribus ecclesie Argentinensis[K 10] episcopis et ipsi Argentinensi ecclesie[K 10] dedimus de imperialis potestatis[K 11] plenitudine perpetuo duraturum. Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis.

Der Schluß in 1 lautet: Testes huius rei sunt: venerabilis Gerlacus Moguntinensis sacri imperii per Germaniam, Wilhelmus Coloniensis eiusdem imperii per Italiam et Boemundus Treverensis predicti imperii per Galliam et regnum Arelatense[K 12] ecclesiarum archiepiscopi et archicancellarii, et illustres Rupertus senior comes palatinus Rem sacri imperii archidapifer, Rudolfus dux Saxonie eiusdem imperii archimarescallus [99] necnon Ludovicus dictus Romanus marchio Brandenburgensis et Lusatie predicti imperii archicamerarius comes palatinus Reni et dux Bavarie et aliorum principum, comitum, baronum et nobilium multitudo. Presencium sub nostre imperialis maiestatis sigillo testimonio litterarum.

Datum Nuremberg anno Domini MCCCL sexto, indictione nona, VI. Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Der Schluß in 2 lautet: Huius rei testes sunt: venerabiles Gerlacus Maguntinensis, Boemundus Treverensis et Wilhelmus Coloniensis ecclesiarum … archiepiscopi, illustres Rupertus senior comes palatinensis Reni, sacri imperii archidapifer, Rudolfus … dux Saxonie sacri imperii archimarescallus et Ludovicus dictus Romanus marchio Brandenburgensis eiusdem imperii archicamerarius, principes electores; ac venerabiles … Gerhardus Spirensis et Heinricus Lubucensis ecclesiarum episcopi, spectabiles Iohannes et Albertus burgravii Nuremburgenses, Walramus de Spanheim, Gerhardus de Dietcz, Iohannes de Katzenelbogen et Albertus de Sacromonte comites et aliorum principum, comitum, baronum et nobilium multitudo. Presencium sub bulla aurea typario nostre imperialis maiestatis impressa testimonio litterarum.

Datum Nuremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, IX. indiccione, II. Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Ego Iohannes Dei gracia Luthomuschlensis episcopus, sacri imperialis aule cancellarius, vice reverendi in Christo patris domini Gerlaci Moguntini archiepiscopi, sacri imperii per Germaniam archicancellarii, recognovi.

Originale nicht erhalten. Das Privileg vom 8. Januar (1) nach Wencker, Dissertatio de Pfalburgeris, Argentorati 1698, S. 66—71. Das Privileg vom 12. Januar (2) ist überliefert in einem Vidimus von 1367 im Bezirksarchiv zu Straßburg unter G 495 (1); zuletzt gedruckt im Urkundenbuch der Stadt Straßburg V, 1, Nr. 368, S. 316 ff. Im vorstehenden Abdruck ist 2 nach einer Kollation von H. Kaiser zu Grunde gelegt. Orthographische Abweichungen und offenbare Fehler von 1 sind unberücksichtigt geblieben.

Textkritische Anmerkungen

  1. fehlt 2.
  2. Argentinensium 1.
  3. quicunque 1.
  4. quoslibet 1.
  5. Argentinensium 1.
  6. ex 1.
  7. fehlt 1.
  8. statt recipi se hat 1 recipisse, was sich aber auch unten in Nr. 28 findet.
  9. reliquum 1.
  10. a b Argentinensis — ecclesie fehlt 1.
  11. maiestatis 1.
  12. Arelatensium 1.