Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/384

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
98 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


subeant munera in eisdem. Si quis vero contra presentis nostre legis tenorem recepti sunt vel fuerint in futurum, illorum recepcio omni careat firmitate, et recepti, cuiuscunque condicionis, dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus sive causa civitatum, ad quas recipi se procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur, non obstantibus quibuscunque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus observatis quantocunque tempore et obtentis, quas et que, in quantum presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa sciencia revocamus de predicte imperialis plenitudine potestatis omnique carere decernimus robore firmitatis, circa premissa omnia principum, dominorum et aliorum hominum, quos taliter deseri contigit vel continget imposterum, iuribus circa personas et bona subditorum quorumqunque ipsos sepedicto modo deserencium semper salvis. Hos nichilhominus, qui sepedictos cives et subditos alienos recipere contra presentis nostre legis disposicionem presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino non dimiserint infra mensem post intimacionem presencium eis factam, penam centum marcarum auri puri pro transgressione huiusmodi tociens, quociens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, quarum medietas imperiali fisco nostro, reliqua[K 1] vero dominis illorum, qui recepti fuerint, irremissibiliter applicetur. Ad premisse vero legis evidenciam ampliorem et rei memoriam sempiternam presens privilegium nostrum venerabili Iohanni Argentinensi episcopo, principi, consanguineo et consiliario nostro dilecto, eiusque successoribus ecclesie Argentinensis[K 2] episcopis et ipsi Argentinensi ecclesie[K 2] dedimus de imperialis potestatis[K 3] plenitudine perpetuo duraturum. Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis.

Der Schluß in 1 lautet: Testes huius rei sunt: venerabilis Gerlacus Moguntinensis sacri imperii per Germaniam, Wilhelmus Coloniensis eiusdem imperii per Italiam et Boemundus Treverensis predicti imperii per Galliam et regnum Arelatense[K 4] ecclesiarum archiepiscopi et archicancellarii, et illustres Rupertus senior comes palatinus Rem sacri imperii archidapifer, Rudolfus dux Saxonie eiusdem imperii archimarescallus


  1. reliquum 1.
  2. a b Argentinensis — ecclesie fehlt 1.
  3. maiestatis 1.
  4. Arelatensium 1.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 98. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/384&oldid=- (Version vom 1.8.2018)