Hauptmenü öffnen

Urkunde Karls IV. über ein Kurfürstenweistum, betreffend die pfälzische Kur

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Urkunde Karls IV. über ein Kurfürstenweistum, betreffend die pfälzische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 88-90.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 7. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[88]
21.

Karl IV. beurkundet als König von Böhmen ein von ihm und den übrigen Kurfürsten gefundenes Weistum über die Zulassung des Pfalzgrafen Ruprecht des Alteren zu allen Reichshandlungen der Kurfürsten und über die Untrennbarkeit seiner Kurwürde von der Pfalz. -— Nürnberg 1356, Januar 7.

[89] Nos Karolus dei gracia Romanorum imperator semper augustus et Bohemie rex recognoscimus publice per presentes et notificamus cunctis ipsam intuentibus seu legi audientibus, quod nos cum omnibus principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus et ipsi nobiscum voluntate communi et unanimiter in imperiali nostra curia Nurenberge[K 1] deliberavimus et concordavimus[K 2] et cum iure et sententia invenimus, invenimus, declaramus et pronunciamus pro iure tamquam rex Bohemie, sacri Romani imperii archipincerna et coelector prefatorum principum: ex quo magnificus Rupertus senior comes palatinus Reni sacri Romani imperii archidapifer et dux Bavarie est in possessione vocis et electionis in electione Romanorum[K 3] regis futuri imperatoris et etiam in possessione et dominio seu usu habet principatum Palatinatus, archidapiferiam, terras, vasallagia cum omnibus pertinentiis, super quibus electio et vox comitatus palatini Reni fundata est, sicut hoc nobis et omnibus principibus prefatis et cuilibet liquidum est et notum sine hesitatione quacumque, quod merito dictus Rupertus admittendus est, et nos ipsum de iure admisimus et admittere volumus et debemus ad quaslibet causas et ad omnia facta, que nos et antefati nostri coelectores tractabimus vel facimus pro honore et utilitate sacri Romani[K 4] imperii et eius fidelium subditorum omnimode, sicut de iure et de honesta laudabili consuetudine comes palatinus Reni archidapifer sacri imperii et princeps elector merito admitti debet. Etiam invenimus et pronunciamus tamquam ius et pro iure, si ita contingeret, quod aliquis antedictum ducem Rupertum pro eisdem electione et voce electionis Romani regis futuri imperatoris impetere vellet, quod huiusmodi impetitionem facere non posset[K 5] nec deberet, nisi prius impeteret[K 6] principatum et terras prenarrati Palatinatus, archidapiferiam, seu officium dapiferie, vasallagia et quidquid ad huiusmodi Palatinatum pertinet et eam optineat[K 7], sicut iuris est; quia nos cum iure et per sententiam invenimus, quod electio et vox super principatum et super terras Palatinatus et super archidapiferiam taliter fundate sunt, quod unum sine alio persistere non potest, sed oportet [90] ea simul in omni impetitione tam in dampno quam in lucro inseparabiliter permanere. Harum testimonio literarum nostro imperiali sigillo sigillatarum. Datum Nurenbergie[K 8] anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, quinta feria post epiphanias[K 9] Domini, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Für die Herstellung des vorstehenden Textes wurden benutzt: 1. Notariatsinstrument vom 4. Oktober 1379 im Geheimen Staatsarchiv zu München nach einer von der Archivdirektion mitgeteilten Abschrift; 2. Druck bei Goldast, Collectio constitutionum imperialium, Frankfurt 1615, S. 351; 3. beglaubigte Abschrift vom 4. Mai 1696, welche bei dem Original der deutschen Ausfertigung im Geheimen Staatsarchiv zu München liegt, nach einer von der Archivdirektion mitgeteilten Vergleichung. — Goldast fügt hinzu: Simili per omnia tenore litteras suas ediderunt electores. — Böhmer-Huber Nr. 2380, Reg. d. Pfalzgr. Nr. 2926.

Textkritische Anmerkungen

  1. Nurenbergie 1; Nurenbergae 2; Nürnbergae 3.
  2. et concordavimus fehlt 1.
  3. Romani 1.
  4. fehlt 1.
  5. possit nec debeat 1.
  6. fehlt 1.
  7. obtineat 2. 3.
  8. Nurmbergiae 2. 3.
  9. epiphaniam 1.