Hauptmenü öffnen

Urkunde Karls IV. über Erhöhung einer Pfandsumme zu Gunsten des Bischofs Johann von Straßburg

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Urkunde Karls IV. über Erhöhung einer Pfandsumme zu Gunsten des Bischofs Johann von Straßburg
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 92-94.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 7. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[92]
23.

Karl IV. schlägt in Anerkennung der ihm und dem Reiche vom Bischof Johann von Straßburg auf dem Nürnberger Reichstage erwiesenen besonderen Dienste weitere 5000 Goldgulden auf die der Straßburger Kirche zustehende Pfandschaft an Ortenberg, Offenburg, Gengenbach, Celle und der Vogtei in der Mortenau. — Nürnberg 1356, Januar 7.

| In nomine sancte et individue Trinitatis | feliciter amen. | Karolus quartus divina favente clemencia Roman(orum) imperator semper augustus et Boemie rex. | Ad perpetuam rei memoriam. Dum condiciones personarum et merita intenta meditacione revolvimus, de benignitate cesarea universis quidem nos in beneficiis exhibendis debitores esse prospicimus. Illis autem ad uberiora prestunda virtutum premia nos sentimus obnoxios, qui fidei sincere immota constancia erga sacrum semper claruisse noscuntur imperium, et pro insignibus virtutum operibus a sacro imperio maioribus meruerunt favoribus pre ceteris honorari. Hinc est, quod ven(erabilis) Iohannis Argentinen(sis) episcopi, principis, consang(uinei) et consiliarii nostri dilecti, varia probitatis merita ac gratissima pure fidelitatis obsequia, quibus idem celsitudini nostre placuit et placere non desinit, incessanter graciosius advertentes ac pensantes etiam non modica expensarum et sumptuum onera, que dictus episcopus sufferre non dubitavit presenciam nostram iuxta preceptum nostre celsitudinis accedendo et nobiscumque pro arduis imperii sacri negociis continuando nobisque in imperiali curia nostra in Nuremberg celebrata usque ad finalem eius exitum laboribus multis et sumptibus assistendo, ac propter premissa gratiam sibi et ecclesie sue cupientes de benignitate nobis innata facere specialem, sibi et eidem ecclesie sue in quinque milibus flor(enorum) auri boni et legalis ponderis pretextu laborum et expensarum suarum huiusmodi voluimus et de certa sciencia volumus racionabiliter ex certa sciencia obligari. Et [93] quia iam dudum bone memorie Bertoldo quondam Argent(inensi) episcopo predecessori suo et Argentinen(si) capitulo de speciali gratia auctoritate Roman(a) regia, qua tunc temporis fungebamur, plenam licenciam et liberam potestatem indulsimus ad sacri imperii utilitatem et commodum singulare, ut infrascriptas municiones et bona, videlicet Ortemberg, Offemburg, Gengembach, Cellam et advocaciam Mortenowe cum fructibus, iuribus, utilitatibus, dominus, proventibus et pertinenciis suis ac iurisdicionibus universis, quibuscumque possint vel consueverint vocabulis appellari, a spectabili(bu)s Fridrico et Rudolfo marchionibus de Baden pro nongentis marcis puri argenti et legalis ponderis possent exolvere, sicut ipsi ea in summis eisdem totaliter exolverunt; ac demum de maturo consilio predictis Bertoldo quondam episcopo et capitulo Argentinen(sibus) quinque milia floren(orum) auri et ponderis eorumdem, in quibus eis propter multa grata servicia tam utiliter quam fideliter nobis et sacro imperio per ipsos exhibita racionabiliter obligati fuimus, supperaddend(o) duximus graciose: ideoque auctoritate imperiali presentibus ex certa sciencia decernimus vel pocius declaramus seu meliori forma et modo, quibus possumus, ordinamus, ut Argentinen(sis) episcopus, qui est et qui fuerit pro tempore, ac eius capitulum antedictum municiones et bona prefata cum omnibus et singulis eorum pertinenciis, dominiis, iuribus ac iurisdicionibus antedictis ultra summam nongentorum floren(orum) predictorum, in quibus ipsos ea exolvere benigne permisimus, ac etiam ultra illam quinque milium floren(orum) summam, quam, ut premittitur, eis superaddendam duximus, prout in prioribus litteris nostris super hoc editis regio vel imperiali sigillis nostris signatis clarius est expressum, teneant, habeant et possideant, etiam in hac ultima quinque milium florenorum summa a nobis et a sacro imperio nomine et titulo veri et iusti pignoris rite ac racionabiliter obligata et eciam obligatas sub omni modo et forma, quibus et sicut eadem omnia et eorum quodlibet virtute forme et continencie priorum nostrarum regalium vel imperialium litterarum, de quibus premittitur, possidere potuerunt seu possunt inantea et tenere. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Roman(orum) imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie [94] regis. | Testes huius rei sunt vener(abi)les Gerlacus Moguntin(ensis) sacri imperii per Germaniam, Wilhelmus Colonien(sis) eiusdem imperii per Italiam et Boemundus Treveren(sis) predicti imperii per Galliam et regnum Arelaten(se) ecclesiarum archiepiscopi et archicancellarii et illustres Rupertus senior comes Palatin(us) Reni sacri imperii archidapifer, Rudolfus dux Saxon(ie) eiusdem imperii archimarescallus necnon Ludouicus dictus Romanus marchio Brandemburg(e)n(sis) et Lusacie predicti imperii archicamerarius, comes Palatinus Reni et dux Bauarie et aliorum principum, comitum, baronum et nobilium multitudo. Presencium sub nostre imperialis maiestatis sigillo testimonio litterarum. Dat(um) Nuremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, non(a) indicc(ione), VII.° Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im General-Landes-Archiv zu Karlsruhe. Nach Abschrift von R. Lüdicke im Apparat der Mon. Germ. Von der Besiegelung sind nur noch einige gelbe Seidenschnüre erhalten. Auf der Rückseite oben: R; unten rechts: XLV R. et coll. (Entsprechende Ziffern: XLVI und XLVIII, mit dem gleichen Vermerk: R. et coll. finden sich auch auf den beiden in der Anmerkung angeführten Urkunden.) — Böhmer-Huber Nr. 6863.

Anmerkung: Über denselben Gegenstand stellte Karl IV. dem Bischof Johann in den folgenden Tagen noch zwei weitere Urkunden aus, deren Originale sich ebenfalls im Karlsruher Archiv befinden:

a. Nürnberg 1356, Januar 8, Böhmer-Huber Nr. 2390. Diese enthält im Gegensatze zu vorstehender Urkunde eine Bestätigung der Pfandschaft und der früher auf dieselbe geschlagenen Pfandsummen von 900 Mark Silber, 4000 Pfund Heller und der (in vorstehender Urkunde irrtümlich unerwähnt gebliebenen) 2mal 5000 Gulden, während die neuerdings dazu geschlagenen 5000 Gulden nur nebenbei noch einmal erwähnt werden.

b. Nürnberg 1356, Januar 9, Böhmer-Huber Nr. 2391. Karl IV. gibt als König von Böhmen und Kurfürst seinen Willebrief zu a.

Aus dem Inhalt dieser beiden Urkunden ist hervorzuheben, daß sie den Passus über die Teilnahme des Bischofs Johann in folgender von der Urkunde vom 7. Januar abweichenden Fassung enthalten:

habito respectu ad multas expensas, quibus ipse propter visitacionem imperialis curie nostre, quam in Nuremberg celebravimus, et ad cuius celebritatem nostra missione vocatus advenit, et propter multos labores, quos ipse occasione huiusmodi curie non absque notabilium expensarum oneribus subiisse dinoscitur.