Hauptmenü öffnen

Urkunde Gerlachs von Mainz über die Rechte des Königs von Böhmen

Textdaten
Autor: Gerlach von Mainz
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Urkunde Gerlachs von Mainz über ein Kurfürstenweistum, betreffend die sächsische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 86-88.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 7. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[86]
20.

Erzbischof Gerlach von Mainz beurkundet und bestätigt die dem Böhmenkönig von dem Kaiser und den Kurfürsten zuerkannten Rechte. — Nürnberg 1356, Januar 7.

Nos Gerlacus Dei gracia sancte Moguntinensis sedis archiepiscopus sacri Romani imperii per Germaniam archicancellarius omnibus in perpetuum.

(VIII) Cum per recolende memorie divos Romanorum imperatores et reges illustribus quondam Boemie regibus clare memorie ac regno Boemie et eiusdem regni corone olim concessum fuerit et indultum sitque in eodem regno a tempore, cuius contrarii hodie mon extat memoria, consuetudine laudabili inconvulse servata diuturnitate temporum et prescripta moribus utencium sine contradiccionisaut interrupcionis obstaculo introductum, quod nollus princeps, baro, nobilis, miles, cliens, civis, burgensis, nulla denique persona eiusdem regni et pertinenciarum eius ubicumque consistencium, cuiuscumque status, dignitatis, preminencie vel condicionis existat, ad cuiuscumque actoris instanciam extra regnum ipsum ad quodcumque tribunal seu alterius preterquam regis Boemie et indicum regalia curie sue iudicium citari potuerit seu trahi vel vocari debeat perpetuis inantea temporibus sive possit; cumque serenissimus ac invictissimus princeps dominus dominus Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex illustris dominus noster graciosus privilegium, consuetudinem et indultum huiusmodi imperiali auctoritate et de plenitudine imperatorie potestatis innovans et confirmans duxerit statuendum, ut, si quispiam predictorum, puta princeps, baro, nobilis, miles, cliens, civis, burgensis seu rusticus aut alia quecumque persona premissa ad cuiuscumque tribunal extra regnum predictum Boemie in quacumque causa criminali, civili vel mixta seu super quocumque negocio citatus fuerit quocumque tempore vel citata, comparere vel in iudicio respondere minime teneatur, sique adversus huiusmodi non comparentes vel non comparentem a quocumque iudice extraneo extra regnum ipsum Boemie constituto iudicialiter procedi, processus fieri seu sentencias interlocutorias vel diffinitivas, unam vel plures, in quibuscumque prenominatis causis sive negociis quovis modo ferri et promulgari contigerit, eadem auctoritate et potestate citaciones, precepta, processus [87] cessus et sentencias huiusmodi necnon execuciones et omnia ex eis vel aliquo eorum quovis modo secuta irritaverit penitus et cassarit. Adiciendo expresse et auctoritate simili decernendo, ut quemadmodum in predicto regno Boemie a tempore, cuius contrarii non habetur memoria, iugiter observatum existit, ita nulli prorsus principi, baroni, nobili, militi, clienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum persone seu incole regni Boemie sepedicti, cuiuscumque status, preminencie, dignitatis vel condicionis existant vel existat, a quibuscumque processibus, sentenciis interlocutoriis vel definitivis sive preceptis regis Boemie aut iudicum[K 1] Curie sue necnon execucionibus eorumdem contra se in regali iudicio seu coram regis, regni et curie predictorum iudicibus factis, latis vel habitis vel ferendis inantea seu fiendis ad quodcumque aliud iudicium liceat appellare, provocaciones quoque seu appellaciones huiusmodi, si quas contra hoc interponi contigerit, eo ipso viribus non subsistere et appellantes ipsos penam perdicionis causarum ipso facto statuens incurrisse. (IX) Necnon auctoritate imperiali et de certa sua sciencia declaraverit, quod ipse et omnes successores sui Boemie reges universas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscumque generis metalli et eeiam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscumque temporibus in regno suo Boemie predicto ac terris, dominiis, territoriis et districtibus eidem regno subiectis et omnibus pertinenciis suis tenere iuste possint et potuerint in preterito et legittime possidere necnon ludeos iusto titulo habuisse et habere et thelonea a preterito instituta seu indicta percipere et nova racionabiliter instituere potuisse et posse, (X) necnon monetas auri et argenti in omni loco et parte regni sui Boemie predicti et subditarum ei terrarum ac pertinenciarum, ubi ipse, heredes aut successores sui Boemie reges decreverint ipsisque placuerit, cudi facere et mandare sub omnibus modo et forma in predicto regno Boemie circa talia consuetis usque ad hec tempora laudabiliter observari, quodque virtute imperialis edicti et cousuetudine diucius introducta liceat Boemie regibus perpetuo tempore a quibuscumque principibus, magnatibus, comitibus ac personis aliis quascumque terras, castra, possessiones, predia sive bona emere, comparare, in donum vel donacionem ex quacumque causa aut in obligacionem [88] recipere sub talium terrarum, castrorum, possessionum, prediorum seu bonorum condicione consueta, ut videlicet propria recipiantur vel comparentur propria, libera velud libera et ea, que dependent in feodum, similiter emantur in feodum seu donata ac comparata taliter teneantur, ita tamen, quod ipsi reges Boemie de hiis, que hoc modo comparaverint vel receperint et regno Boemie applicanda duxerint, ad consueta et debita iura de talibus sacro explenda et reddenda imperio perpetuo sint astricti, sicut in forma constitucionum predicti domini nostri imperatoris, quas desuper nostro et aliorum electorum principum consilio edidisse dinoscitur, plenius est expressum. Nos igitur premissa omnia et eorum quodlibet, sicut in solempnis curie Nurembergensis celebracione in commune consilium nobiscum et cum ceteris principibus coelectoribus nostris habitum per ipsum dominum nostrum dominum imperatorem deducta multoque studio ventilata et racionabilia fuerint iudicata, recognoscimus de nostro consilio et pleno processisse consensu ratificantes ac rata omnia et singula habentes et grata nostrum eis benivolum adhibemus ex certa sciencia consensum pariter et assensum. In cuius rei testimonium presentes literas fieri et nostri sigilli appensione fecimus comuniri.

Datum Nuremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, in crastino epiphanie eiusdem.

Original im Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Siegel fehlt. — In vorstehendem Drucke sind die im wesentlichen mit c. VIII—X der Goldenen Bulle übereinstimmenden Teile durch kleinere Schrift bezeichnet. Die Kapitelzahlen sind in runden Klammern eingefügt. — Gedruckt nach alten Abschriften: M. Goldast, De Bohemiae regni iuribus ac privilegiis commentarii, Frankfurt 1627, App. S. 78 ff.; 2. Aufl. 1719, App. S. 98 f.; B. Balbinus, Miscellanea historica regni Bohemiae, Decadis I Iib. VIII, Prag 1688, S.64 ff.; Lünig, Reichsarchiv VI, 2, S. 42; Codex dipl. et epist. Moraviae IX, Brünn 1875, Nr. 1, S. 1 f. - Böhmer-Huber, Reichssachen Nr. 259.

Textkritische Anmerkungen

  1. iudicium Or.