Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/372

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
86 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


20.

Erzbischof Gerlach von Mainz beurkundet und bestätigt die dem Böhmenkönig von dem Kaiser und den Kurfürsten zuerkannten Rechte. — Nürnberg 1356, Januar 7.

Nos Gerlacus Dei gracia sancte Moguntinensis sedis archiepiscopus sacri Romani imperii per Germaniam archicancellarius omnibus in perpetuum.

(VIII) Cum per recolende memorie divos Romanorum imperatores et reges illustribus quondam Boemie regibus clare memorie ac regno Boemie et eiusdem regni corone olim concessum fuerit et indultum sitque in eodem regno a tempore, cuius contrarii hodie mon extat memoria, consuetudine laudabili inconvulse servata diuturnitate temporum et prescripta moribus utencium sine contradiccionisaut interrupcionis obstaculo introductum, quod nollus princeps, baro, nobilis, miles, cliens, civis, burgensis, nulla denique persona eiusdem regni et pertinenciarum eius ubicumque consistencium, cuiuscumque status, dignitatis, preminencie vel condicionis existat, ad cuiuscumque actoris instanciam extra regnum ipsum ad quodcumque tribunal seu alterius preterquam regis Boemie et indicum regalia curie sue iudicium citari potuerit seu trahi vel vocari debeat perpetuis inantea temporibus sive possit; cumque serenissimus ac invictissimus princeps dominus dominus Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex illustris dominus noster graciosus privilegium, consuetudinem et indultum huiusmodi imperiali auctoritate et de plenitudine imperatorie potestatis innovans et confirmans duxerit statuendum, ut, si quispiam predictorum, puta princeps, baro, nobilis, miles, cliens, civis, burgensis seu rusticus aut alia quecumque persona premissa ad cuiuscumque tribunal extra regnum predictum Boemie in quacumque causa criminali, civili vel mixta seu super quocumque negocio citatus fuerit quocumque tempore vel citata, comparere vel in iudicio respondere minime teneatur, sique adversus huiusmodi non comparentes vel non comparentem a quocumque iudice extraneo extra regnum ipsum Boemie constituto iudicialiter procedi, processus fieri seu sentencias interlocutorias vel diffinitivas, unam vel plures, in quibuscumque prenominatis causis sive negociis quovis modo ferri et promulgari contigerit, eadem auctoritate et potestate citaciones, precepta, processus

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 86. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/372&oldid=3413048 (Version vom 1.8.2018)