IN CATALOGVM CO-
MITATVVM TOTIVS SAXONIAE
Reuerendi & Doctiss: uiri, D. Andreæ Hoppenrhodii,
Pastoris Ecclesiæ Heckstetensis Epigramma
ad Lectorem.
Dignauiris laus est, et gloria dignafauore,
Plurima terrarum peruolitasse loca,
Hinc, quiamultorum mores cognouit, et urbes,
Dulichius claret sydera adusque poli.
A multis summa celebratur laude Poètis
Expertique uiri nomen adeptus habet.
Ast alius contrà ridenda est fabula uulgi,
Qui patriæ egreditur mœnia nulla suæ.
Laudandum estigitur studium laudandaque docti
Hopprhodij uirtus ingeniosauiri,
Quòd ueterum Historias uoluens iterumque reuoluens
Magnæ permensus sit regionis iter.
Namque animo uigili late loca cuncta pererrat,
Quæ nunc Saxoniæ gens populosa tenet.
Nec tantùm terras lustrat: sed digna relatu
Quæ sunt, ingenua sedulitate notat.
Terrarum Dominos et gesta recenset eorum,
Sæpe etiam certi quæ sitorigo loci.
Conuenit hæc homini studiosa scientia, præter
Cætera qui debet nosse quod antè fuit.
Nouisse ante oculos quæ sunt præsentia sola.
Ista decet brutas inscia uita feras.
Quare Saxonicas qui res cognoscere gestas
Expetis, et quo sint quæ libet acta loco:
Hunc lege concinna scriptum breuitate libellum,
Qui claudit gyro grandia sensa breui.
Sititulum spectes et uerba, Catallogus esto,
Si res, tunc operis non breuis instar erit.
Grata igitur mente hoc, Lector, fruitare labore,
Tempora et autori læta precare. Vale.