Seite:Wilhelm Löhe - Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern.pdf/39

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

domesticis, et profana sacratis admisceri coeperint, proserpat hic mos in universum necesse est, ut nihil posthac apud Ecclesiam relinquatur intactum, nihil illibatum, nihil integrum, nihil immaculatum, sed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum lupanar, ubi erat ante castae et incorruptae sacrarium veritatis. Sed avertat hoc a suorum mentibus nefas divina pietas, sitque hic potius impiorum furor.

 Christi vero Ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in iis unquam permutat, nihil minuit, nihil addit; non amputat necessaria, non apponit superflua; non amittit sua, non usurpat aliena; sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, siqua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; siqua jam expressa et enucleata, consolidet, firmet; siqua jam confirmata et definita, custodiat. Denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisaest, nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur? quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur? quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? Hoc, inquam, semper, neque quicquam praeterea, haereticorum novitatibus excitata, Conciliorum suorum decretis Catholica perfecit Ecclesia, nisi ut, quod prius a majoribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignaret: magnam rerum summam paucis literis comprehendendo: et plerumque propter intelligentiae lucem, non novum fidei sensum, novae appellationis proprietate signando.




Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Löhe: Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern. Verlag der C.H. Beck'schen Buchhandlung, Nördlingen 1850, Seite 30. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wilhelm_L%C3%B6he_-_Unsere_kirchliche_Lage_im_protestantischen_Bayern.pdf/39&oldid=- (Version vom 1.8.2018)