Seite:Wilhelm Löhe - Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern.pdf/38

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ejusdemque hominis status habitusque mutetur, una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parva lactentium membra, magna juvenum: eadem ipsa sunt tamen. Quot parvulorum artus, tot virorum: et siqua illa sunt, quae aevi maturioris aetate pariuntur, jam in seminis ratione proserta sunt: ut nihil novum postea proferatur in senibus, quod non in pueris jam antea latitaverat. Unde non dubium est, hanc esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem; si eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis, quas in parvulis creatoris sapientia praeformaverat. Quod si humana species in aliquam deinceps non sui generis vertatur effigiem, aut certe addatur quippiam membrorum numero, vel detrahatur, necesse est ut totum corpus vel intercidat, vel prodigiosum fiat, vel certe debilitetur. Ita etiam Christianae religionis dogma sequatur has decet profectuum leges: ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate: incorruptum tamen illibatumque permaneat, et universis partium suarum mensuris cunctisque quasi membris ac sensibus propriis plenum atque perfectum sit: quod nihil praeterea permutationis admittat, nulla proprietatis dispendia, nullam sustineat definitionis varietatem.

 Exempli gratia: severunt Majores nostri antiquitus in hac Ecclesiastica segete triticeae fidei semina: iniquum valde et incongruum est, ut nos eorum posteri pro germana veritate frumenti, subdititium zizaniae legamus errorem. Quin potius hoc rectum et consequens est, ut primis atque extremis sibimet non discrepantibus de incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus: ut, cum aliquid ex illis seminum primordiis accessu temporis evolvatur, et nunc laetetur et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur, addatur licet forma, species, distinctio, eadem tamen cujusque generis natura permaneat. Absit etenim, ut rosea illa Catholici sensus plantaria in carduos spinasque vertantur. Absit, inquam, ut in ipso spiritali paradiso, de cynamomi et balsami surculis, lolium repente atque aconita proveniant. Quodcunque igitur in hac Ecclesia, Dei agricultura, fide patrum satum est, hoc idem filiorum industria decet excolatur, et observetur, hoc idem floreat et maturescat, hoc idem proficiat et perficiatur. Fas est etenim, ut prisca illa coelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur: sed nefas est, ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet evidentiam, lucem, distinctionem: sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem.

 Nam si semel admissa fuerit haec impiae fraudis licentia, horreo dicere, quantum exscindendae atque abolendae religionis periculum consequatur. Abdicata etenim quamlibet parte Catholici dogmatis, alia quoque atque item alia, ac deinceps alia et alia jam quasi ex more et licito abdicabuntur. Porro autem singulatim partibus repudiatis, quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum pariter repudietur? Sed e contra, si novicia veteribus, extranea

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Löhe: Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern. Verlag der C.H. Beck'schen Buchhandlung, Nördlingen 1850, Seite 29. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wilhelm_L%C3%B6he_-_Unsere_kirchliche_Lage_im_protestantischen_Bayern.pdf/38&oldid=- (Version vom 1.8.2018)