Seite:Tractat von dem Kauen und Schmatzen der Todten in Gräbern 228.jpg

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ex materia vivida & vegetante conditum est. Hinc crescere & nutriri, hinc debilitari & corroborari, hinc morbidum fieri & iterum reconvalescere potest. Quæ omnia de anima dici nequeunt, quippe quæ spiritus est, in cujus essentiam ceu simplicissimam nulla unquam cadit mutatio. Interim hominis vita omnino ab anima pendet, quia homo homo effe definit, simul ac aliquas pars constitutiva seu essentialis incipit cessare. Quicunque itaque animam reddidit, jure dicitur mortuus esse, quia residuum corpus corpus quidem, at non homo dici potest. Quæritur nunc, utrum, corpus reddita anima adhuc manere possit vividum & vegetans? Nos secundum principa nostra non negamus. – – Quum corpus jam ante animæ existentiam formatum sit, non potuit non illud per se spectatum fuisse vividum. Deus enim immortalis mortuum aliquod creare nequit. Hinc prima quoque materia vigens fuit atque vegeta. Et cum humanum corpus ex eadem & non ex alia, quæ mortua, conditum sit materia, omnino quoque vigens ac vegetum esse debuit. – – – Quæ si ita se non habuissent, corpus non verum corpus, sed forsitan statua aliqua vel salinea vel lapidaria fuisset; quod tamen dictu absurdum foret. Humanum itaque corpus ex materia constat, quæ per se vivida est ac